|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ille qui est in
potestate alterius constitutus possit eleemosynam facere. Religiosi
enim sunt in potestate eorum quibus obedientiam voverunt. Sed si eis
non liceret eleemosynam facere, damnum reportarent ex statu
religionis, quia sicut Ambrosius dicit, summa Christianae religionis
in pietate consistit, quae maxime per eleemosynarum largitionem
commendatur. Ergo illi qui sunt in potestate alterius constituti
possunt eleemosynam facere.
2. Praeterea, uxor est sub potestate viri, ut dicitur Gen.
III. Sed uxor potest eleemosynam facere, cum assumatur in viri
societatem, unde et de beata Lucia dicitur quod, ignorante sponso,
eleemosynas faciebat. Ergo per hoc quod aliquis est in potestate
alterius constitutus, non impeditur quin possit eleemosynas facere.
3. Praeterea, naturalis quaedam subiectio est filiorum ad parentes,
unde apostolus, ad Ephes. VI, dicit, filii, obedite parentibus
vestris in domino. Sed filii, ut videtur, possunt de rebus patris
eleemosynas dare, quia sunt quodammodo ipsorum, cum sint haeredes; et
cum possint eis uti ad usum corporis, multo magis videtur quod possint
eis uti, eleemosynas dando, ad remedium animae suae. Ergo illi qui
sunt in potestate constituti possunt eleemosynas dare.
4. Praeterea, servi sunt sub potestate dominorum, secundum illud ad
Tit. II, servos dominis suis subditos esse. Licet autem eis
aliquid in utilitatem domini facere, quod maxime fit si pro eis
eleemosynas largiantur. Ergo illi qui sunt in potestate constituti
possunt eleemosynas facere.
Sed contra est quod eleemosynae non sunt faciendae de alieno, sed de
iustis laboribus propriis unusquisque eleemosynam facere debet; ut
Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom. Sed si subiecti aliis
eleemosynam facerent, hoc esset de alieno. Ergo illi qui sunt sub
potestate aliorum non possunt eleemosynam facere.
Respondeo dicendum quod ille qui est sub potestate alterius
constitutus, inquantum huiusmodi, secundum superioris potestatem
regulari debet, hic est enim ordo naturalis, ut inferiora secundum
superiora regulentur. Et ideo oportet quod ea in quibus inferior
superiori subiicitur, dispenset non aliter quam ei sit a superiore
commissum. Sic igitur ille qui est sub potestate constitutus de re
secundum quam superiori subiicitur eleemosynam facere non debet nisi
quatenus ei a superiore fuerit permissum. Si quis vero habeat aliquid
secundum quod potestati superioris non subsit, iam secundum hoc non est
potestati subiectus, quantum ad hoc proprii iuris existens. Et de hoc
potest eleemosynam facere.
Ad primum ergo dicendum quod monachus, si habet dispensationem a
praelato commissam, potest facere eleemosynam de rebus monasterii,
secundum quod sibi est commissum. Si vero non habet dispensationem,
quia nihil proprium habet, tunc non potest facere eleemosynam sine
licentia abbatis vel expresse habita vel probabiliter praesumpta, nisi
forte in articulo extremae necessitatis, in quo licitum esset ei furari
ut eleemosynam daret. Nec propter hoc efficitur peioris conditionis,
quia sicut dicitur in libro de Eccles. Dogmat., bonum est
facultates cum dispensatione pauperibus erogare, sed melius est, pro
intentione sequendi dominum, insimul donare, et, absolutum
sollicitudine, egere cum Christo.
Ad secundum dicendum quod si uxor habeat alias res praeter dotem, quae
ordinatur ad sustentanda onera matrimonii, vel ex proprio lucro vel
quocumque alio licito modo, potest dare eleemosynas, etiam irrequisito
assensu viri, moderatas tamen, ne ex earum superfluitate vir
depauperetur. Alias autem non debet dare eleemosynas sine consensu
viri vel expresso vel praesumpto, nisi in articulo necessitatis, sicut
de monacho dictum est. Quamvis enim mulier sit aequalis in actu
matrimonii, tamen in his quae ad dispositionem domus pertinent vir
caput est mulieris, secundum apostolum, I ad Cor. XI. Beata
autem Lucia sponsum habebat, non virum. Unde de consensu matris
poterat eleemosynam facere.
Ad tertium dicendum quod ea quae sunt filiifamilias sunt patris. Et
ideo non potest eleemosynam facere (nisi forte aliquam modicam, de qua
potest praesumere quod patri placeat), nisi forte alicuius rei esset
sibi a patre dispensatio commissa. Et idem dicendum de servis.
Unde patet solutio ad quartum.
|
|