|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fraterna correctio non
sit actus caritatis. Dicit enim Glossa Matth. XVIII, super
illud, si peccaverit in te frater tuus, quod frater est arguendus ex
zelo iustitiae. Sed iustitia est virtus distincta a caritate. Ergo
correctio fraterna non est actus caritatis, sed iustitiae.
2. Praeterea, correctio fraterna fit per secretam admonitionem.
Sed admonitio est consilium quoddam, quod pertinet ad prudentiam,
prudentis enim est esse bene consiliativum, ut dicitur in VI Ethic.
Ergo fraterna correctio non est actus caritatis, sed prudentiae.
3. Praeterea, contrarii actus non pertinent ad eandem virtutem.
Sed supportare peccantem est actus caritatis, secundum illud ad Gal.
VI, alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem
Christi, quae est lex caritatis. Ergo videtur quod corrigere fratrem
peccantem, quod est contrarium supportationi, non sit actus
caritatis.
Sed contra, corripere delinquentem est quaedam eleemosyna
spiritualis. Sed eleemosyna est actus caritatis, ut supra dictum
est. Ergo et correctio fraterna est actus caritatis.
Respondeo dicendum quod correctio delinquentis est quoddam remedium
quod debet adhiberi contra peccatum alicuius. Peccatum autem alicuius
dupliciter considerari potest, uno quidem modo, inquantum est nocivum
ei qui peccat; alio modo, inquantum vergit in nocumentum aliorum, qui
ex eius peccato laeduntur vel scandalizantur; et etiam inquantum est in
nocumentum boni communis, cuius iustitia per peccatum hominis
perturbatur. Duplex ergo est correctio delinquentis. Una quidem quae
adhibet remedium peccato inquantum est quoddam malum ipsius peccantis,
et ista est proprie fraterna correctio, quae ordinatur ad emendationem
delinquentis. Removere autem malum alicuius eiusdem rationis est et
bonum eius procurare. Procurare autem fratris bonum pertinet ad
caritatem, per quam volumus et operamur bonum amico. Unde etiam
correctio fraterna est actus caritatis, quia per eam repellimus malum
fratris, scilicet peccatum. Cuius remotio magis pertinet ad caritatem
quam etiam remotio exterioris damni, vel etiam corporalis nocumenti,
quanto contrarium bonum virtutis magis est affine caritati quam bonum
corporis vel exteriorum rerum. Unde correctio fraterna magis est actus
caritatis quam curatio infirmitatis corporalis, vel subventio qua
excluditur exterior egestas. Alia vero correctio est quae adhibet
remedium peccati delinquentis secundum quod est in malum aliorum, et
etiam praecipue in nocumentum communis boni. Et talis correctio est
actus iustitiae, cuius est conservare rectitudinem iustitiae unius ad
alium.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur de secunda
correctione, quae est actus iustitiae. Vel, si loquatur etiam de
prima, iustitia ibi sumitur secundum quod est universalis virtus, ut
infra dicetur, prout etiam omne peccatum est iniquitas, ut dicitur I
Ioan. III, quasi contra iustitiam existens.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in VI
Ethic., prudentia facit rectitudinem in his quae sunt ad finem, de
quibus est consilium et electio. Tamen cum per prudentiam aliquid
recte agimus ad finem alicuius virtutis moralis, puta temperantiae vel
fortitudinis, actus ille est principaliter illius virtutis ad cuius
finem ordinatur. Quia ergo admonitio quae fit in correctione fraterna
ordinatur ad amovendum peccatum fratris, quod pertinet ad caritatem;
manifestum est quod talis admonitio principaliter est actus caritatis,
quasi imperantis, prudentiae vero secundario, quasi exequentis et
dirigentis actum.
Ad tertium dicendum quod correctio fraterna non opponitur supportationi
infirmorum, sed magis ex ea consequitur. Intantum enim aliquis
supportat peccantem inquantum contra eum non turbatur, sed
benevolentiam ad eum servat. Et ex hoc contingit quod eum satagit
emendare.
|
|