|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod correctio fraterna non
sit in praecepto. Nihil enim quod est impossibile cadit sub
praecepto, secundum illud Hieronymi, maledictus qui dicit Deum
aliquid impossibile praecepisse. Sed Eccle. VII dicitur,
considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Ergo correctio fraterna non est in praecepto.
2. Praeterea, omnia praecepta legis divinae ad praecepta Decalogi
reducuntur. Sed correctio fraterna non cadit sub aliquo praeceptorum
Decalogi. Ergo non cadit sub praecepto.
3. Praeterea, omissio praecepti divini est peccatum mortale, quod
in sanctis viris non invenitur. Sed omissio fraternae correctionis
invenitur in sanctis et in spiritualibus viris, dicit enim
Augustinus, I de Civ. Dei, quod non solum inferiores, verum
etiam hi qui superiorem vitae gradum tenent ab aliorum reprehensione se
abstinent, propter quaedam cupiditatis vincula, non propter officia
caritatis. Ergo correctio fraterna non est in praecepto.
4. Praeterea, illud quod est in praecepto habet rationem debiti.
Si ergo correctio fraterna caderet sub praecepto, hoc fratribus
deberemus ut eos peccantes corrigeremus. Sed ille qui debet alicui
debitum corporale, puta pecuniam, non debet esse contentus ut ei
occurrat creditor, sed debet eum quaerere ut debitum reddat.
Oporteret ergo quod homo quaereret correctione indigentes ad hoc quod
eos corrigeret. Quod videtur inconveniens, tum propter multitudinem
peccantium, ad quorum correctionem unus homo non posset sufficere; tum
etiam quia oporteret quod religiosi de claustris suis exirent ad homines
corrigendos, quod est inconveniens. Non ergo fraterna correctio est
in praecepto.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., si
neglexeris corrigere, peior eo factus es qui peccavit. Sed hoc non
esset nisi per huiusmodi negligentiam aliquis praeceptum omitteret.
Ergo correctio fraterna est in praecepto.
Respondeo dicendum quod correctio fraterna cadit sub praecepto. Sed
considerandum est quod sicut praecepta negativa legis prohibent actus
peccatorum, ita praecepta affirmativa inducunt ad actus virtutum.
Actus autem peccatorum sunt secundum se mali, et nullo modo bene fieri
possunt, nec aliquo tempore aut loco, quia secundum se sunt coniuncti
malo fini, ut dicitur in II Ethic. Et ideo praecepta negativa
obligant semper et ad semper. Sed actus virtutum non quolibet modo
fieri debent, sed observatis debitis circumstantiis quae requiruntur ad
hoc quod sit actus virtuosus, ut scilicet fiat ubi debet, et quando
debet, et secundum quod debet. Et quia dispositio eorum quae sunt ad
finem attenditur secundum rationem finis, in istis circumstantiis
virtuosi actus praecipue attendenda est ratio finis, qui est bonum
virtutis. Si ergo sit aliqua talis omissio alicuius circumstantiae
circa virtuosum actum quae totaliter tollat bonum virtutis, hoc
contrariatur praecepto. Si autem sit defectus alicuius circumstantiae
quae non totaliter tollat virtutem, licet non perfecte attingat ad
bonum virtutis, non est contra praeceptum. Unde et philosophus
dicit, in II Ethic., quod si parum discedatur a medio, non est
contra virtutem, sed si multum discedatur, corrumpitur virtus in suo
actu. Correctio autem fraterna ordinatur ad fratris emendationem. Et
ideo hoc modo cadit sub praecepto, secundum quod est necessaria ad
istum finem, non autem ita quod quolibet loco vel tempore frater
delinquens corrigatur.
Ad primum ergo dicendum quod in omnibus bonis agendis operatio hominis
non est efficax nisi adsit auxilium divinum, et tamen homo debet facere
quod in se est. Unde Augustinus dicit, in libro de Corr. et
Grat., nescientes quis pertineat ad praedestinatorum numerum et quis
non pertineat, sic affici debemus caritatis affectu ut omnes velimus
salvos fieri. Et ideo omnibus debemus fraternae correctionis officium
impendere sub spe divini auxilii.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, omnia praecepta
quae pertinent ad impendendum aliquod beneficium proximo reducuntur ad
praeceptum de honoratione parentum.
Ad tertium dicendum quod correctio fraterna tripliciter omitti potest.
Uno quidem modo, meritorie, quando ex caritate aliquis correctionem
omittit. Dicit enim Augustinus, in I de Civ. Dei, si propterea
quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia
opportunius tempus inquiritur; vel eisdem ipsis metuit ne deteriores ex
hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et piam erudiendos impediant alios
infirmos et premant, atque avertant a fide; non videtur esse
cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. Alio modo
praetermittitur fraterna correctio cum peccato mortali, quando scilicet
formidatur, ut ibi dicitur, iudicium vulgi et carnis excruciatio vel
peremptio; dum tamen haec ita dominentur in animo quod fraternae
caritati praeponantur. Et hoc videtur contingere quando aliquis
praesumit de aliquo delinquente probabiliter quod posset eum a peccato
retrahere, et tamen propter timorem vel cupiditatem praetermittit.
Tertio modo huiusmodi omissio est peccatum veniale, quando timor et
cupiditas tardiorem faciunt hominem ad corrigendum delicta fratris, non
tamen ita quod, si ei constaret quod fratrem posset a peccato
retrahere, propter timorem vel cupiditatem dimitteret, quibus in animo
suo praeponit caritatem fraternam. Et hoc modo quandoque viri sancti
negligunt corrigere delinquentes.
Ad quartum dicendum quod illud quod debetur alicui determinatae et
certae personae, sive sit bonum corporale sive spirituale, oportet
quod ei impendamus non expectantes quod nobis occurrat, sed debitam
sollicitudinem habentes ut eum inquiramus. Unde sicut ille qui debet
pecuniam creditori debet eum requirere cum tempus fuerit ut ei debitum
reddat, ita qui habet spiritualiter curam alicuius debet eum quaerere
ad hoc quod eum corrigat de peccato. Sed illa beneficia quae non
debentur certae personae sed communiter omnibus proximis, sive sint
corporalia sive spiritualia, non oportet nos quaerere quibus
impendamus, sed sufficit quod impendamus eis qui nobis occurrunt, hoc
enim quasi pro quadam sorte habendum est, ut Augustinus dicit, in I
de Doct. Christ. Et propter hoc dicit, in libro de Verb.
Dom., quod admonet nos dominus noster non negligere invicem peccata
nostra, non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas.
Alioquin efficeremur exploratores vitae aliorum, contra id quod
dicitur Prov. XXIV, ne quaeras impietatem in domo iusti, et non
vastes requiem eius. Unde patet quod nec religiosos oportet exire
claustrum ad corrigendum delinquentes.
|
|