|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod correctio fraterna non
pertineat nisi ad praelatos. Dicit enim Hieronymus, sacerdotes
studeant illud Evangelii implere, si peccaverit in te frater tuus, et
cetera. Sed nomine sacerdotum consueverunt significari praelati, qui
habent curam aliorum. Ergo videtur quod ad solos praelatos pertineat
fraterna correctio.
2. Praeterea, fraterna correctio est quaedam eleemosyna
spiritualis. Sed corporalem eleemosynam facere pertinet ad eos qui
sunt superiores in temporalibus, scilicet ad ditiores. Ergo etiam
fraterna correctio pertinet ad eos qui sunt superiores in
spiritualibus, scilicet ad praelatos.
3. Praeterea, ille qui corripit alium movet eum sua admonitione ad
melius. Sed in rebus naturalibus inferiora moventur a superioribus.
Ergo etiam secundum ordinem virtutis, qui sequitur ordinem naturae,
ad solos praelatos pertinet inferiores corrigere.
Sed contra est quod dicitur XXIV, qu. III, tam sacerdotes
quam reliqui fideles omnes summam debent habere curam de his qui
pereunt, quatenus eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut,
si incorrigibiles appareant, ab Ecclesia separentur.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, duplex est correctio.
Una quidem quae est actus caritatis, qui specialiter tendit ad
emendationem fratris delinquentis per simplicem admonitionem. Et talis
correctio pertinet ad quemlibet caritatem habentem, sive sit subditus
sive praelatus. Est autem alia correctio quae est actus iustitiae,
per quam intenditur bonum commune, quod non solum procuratur per
admonitionem fratris, sed interdum etiam per punitionem, ut alii a
peccato timentes desistant. Et talis correctio pertinet ad solos
praelatos, qui non solum habent admonere, sed etiam corrigere
puniendo.
Ad primum ergo dicendum quod etiam in correctione fraterna, quae ad
omnes pertinet, gravior est cura praelatorum; ut dicit Augustinus,
in I de Civ. Dei. Sicut enim temporalia beneficia potius debet
aliquis exhibere illis quorum curam temporalem habet, ita etiam
beneficia spiritualia, puta correctionem, doctrinam et alia huiusmodi
magis debet exhibere illis qui sunt suae spirituali curae commissi.
Non ergo intendit Hieronymus dicere quod ad solos sacerdotes pertineat
praeceptum de correctione fraterna, sed quod ad hos specialiter
pertinet.
Ad secundum dicendum quod sicut ille qui habet unde corporaliter
subvenire possit quantum ad hoc dives est, ita ille qui habet sanum
rationis iudicium, ex quo possit alterius delictum corrigere quantum ad
hoc est superior habendus.
Ad tertium dicendum quod etiam in rebus naturalibus quaedam mutuo in se
agunt, quia quantum ad aliquid sunt se invicem superiora, prout
scilicet utrumque est quodammodo in potentia et quodammodo in actu
respectu alterius. Et similiter aliquis, inquantum habet sanum
rationis iudicium in hoc in quo alter delinquit, potest eum corrigere,
licet non sit simpliciter superior.
|
|