|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis non teneatur
corrigere praelatum suum. Dicitur enim Exod. XIX, bestia quae
tetigerit montem lapidabitur, et II Reg. VI dicitur quod Oza
percussus est a domino quia tetigit arcam. Sed per montem et arcam
significatur praelatus. Ergo praelati non sunt corrigendi a subditis.
2. Praeterea, Gal. II, super illud, in faciem ei restiti,
dicit Glossa, ut par. Ergo, cum subditus non sit par praelato, non
debet eum corrigere.
3. Praeterea, Gregorius dicit, sanctorum vitam corrigere non
praesumat nisi qui de se meliora sentit. Sed aliquis non debet de se
meliora sentire quam de praelato suo. Ergo praelati non sunt
corrigendi.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in regula, non solum vestri,
sed etiam ipsius, idest praelati, miseremini, qui inter vos quanto in
loco superiore, tanto in periculo maiore versatur. Sed correctio
fraterna est opus misericordiae. Ergo etiam praelati sunt corrigendi.
Respondeo dicendum quod correctio quae est actus iustitiae per
coercionem poenae non competit subditis respectu praelati. Sed
correctio fraterna, quae est actus caritatis, pertinet ad unumquemque
respectu cuiuslibet personae ad quam caritatem debet habere, si in eo
aliquid corrigibile inveniatur. Actus enim ex aliquo habitu vel
potentia procedens se extendit ad omnia quae continentur sub obiecto
illius potentiae vel habitus, sicut visio ad omnia quae continentur sub
obiecto visus. Sed quia actus virtuosus debet esse moderatus debitis
circumstantiis, ideo in correctione qua subditi corrigunt praelatos
debet modus congruus adhiberi, ut scilicet non cum protervia et
duritia, sed cum mansuetudine et reverentia corrigantur. Unde
apostolus dicit, I ad Tim. V, seniorem ne increpaveris, sed
obsecra ut patrem. Et ideo Dionysius redarguit Demophilum monachum
quia sacerdotem irreverenter correxerat, eum percutiens et de Ecclesia
eiiciens.
Ad primum ergo dicendum quod tunc praelatus inordinate tangi videtur
quando irreverenter obiurgatur, vel etiam quando ei detrahitur. Et
hoc significatur per contactum montis et arcae damnatum a Deo.
Ad secundum dicendum quod in faciem resistere coram omnibus excedit
modum fraternae correctionis, et ideo sic Paulus Petrum non
reprehendisset nisi aliquo modo par esset, quantum ad fidei
defensionem. Sed in occulto admonere et reverenter, hoc potest etiam
ille qui non est par. Unde apostolus, ad Coloss. ult., scribit ut
praelatum suum admoneant, cum dicit, dicite Archippo, ministerium
tuum imple. Sciendum tamen est quod ubi immineret periculum fidei,
etiam publice essent praelati a subditis arguendi. Unde et Paulus,
qui erat subditus Petro, propter imminens periculum scandali circa
fidem, Petrum publice arguit. Et sicut Glossa Augustini dicit, ad
Gal. II, ipse Petrus exemplum maioribus praebuit ut, sicubi forte
rectum tramitem reliquissent, non dedignentur etiam a posterioribus
corrigi.
Ad tertium dicendum quod praesumere se esse simpliciter meliorem quam
praelatus sit, videtur esse praesumptuosae superbiae. Sed aestimare
se meliorem quantum ad aliquid non est praesumptionis, quia nullus est
in hac vita qui non habeat aliquem defectum. Et etiam considerandum
est quod cum aliquis praelatum caritative monet, non propter hoc se
maiorem existimat, sed auxilium impartitur ei qui, quanto in loco
superiori, tanto in periculo maiori versatur, ut Augustinus dicit,
in regula.
|
|