|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod peccator corrigere
debeat delinquentem. Nullus enim propter peccatum quod commisit a
praecepto observando excusatur. Sed correctio fraterna cadit sub
praecepto, ut dictum est. Ergo videtur quod propter peccatum quod
quis commisit non debeat praetermittere huiusmodi correctionem.
2. Praeterea, eleemosyna spiritualis est potior quam eleemosyna
corporalis. Sed ille qui est in peccato non debet abstinere quin
eleemosynam corporalem faciat. Ergo multo minus debet abstinere a
correctione delinquentis propter peccatum praecedens.
3. Praeterea, I Ioan. I dicitur, si dixerimus quia peccatum non
habemus, nosipsos seducimus. Si igitur propter peccatum aliquis
impeditur a correctione fraterna, nullus erit qui possit corrigere
delinquentem. Hoc autem est inconveniens. Ergo et primum.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro de summo bono, non
debet vitia aliorum corrigere qui est vitiis subiectus. Et Rom. II
dicitur, in quo alium iudicas, teipsum condemnas, eadem enim agis
quae iudicas.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, correctio delinquentis
pertinet ad aliquem inquantum viget in eo rectum iudicium rationis.
Peccatum autem, ut supra dictum est, non tollit totum bonum naturae,
quin remaneat in peccante aliquid de recto iudicio rationis. Et
secundum hoc potest sibi competere alterius delictum arguere. Sed
tamen per peccatum praecedens impedimentum quoddam huic correctioni
affertur, propter tria. Primo quidem, quia ex peccato praecedenti
indignus redditur ut alium corrigat. Et praecipue si maius peccatum
commisit, non est dignus ut alium corrigat de minori peccato. Unde
super illud Matth. VII, quid vides festucam etc., dicit
Hieronymus, de his loquitur qui, cum mortali crimine detineantur
obnoxii, minora peccata fratribus non concedunt. Secundo, redditur
indebita correctio propter scandalum, quod sequitur ex correctione si
peccatum corripientis sit manifestum, quia videtur quod ille qui
corrigit non corrigat ex caritate, sed magis ad ostentationem. Unde
super illud Matth. VII, quomodo dicis fratri tuo etc., exponit
Chrysostomus, in quo proposito? Puta ex caritate, ut salves
proximum tuum? Non, quia teipsum ante salvares. Vis ergo non alios
salvare, sed per bonam doctrinam malos actus celare, et scientiae
laudem ab hominibus quaerere. Tertio modo, propter superbiam
corripientis, inquantum scilicet aliquis, propria peccata
parvipendens, seipsum proximo praefert in corde suo, peccata eius
austera severitate diiudicans, ac si ipse esset iustus. Unde
Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, accusare vitia
officium est bonorum, quod cum mali faciunt, alienas partes agunt.
Et ideo, sicut Augustinus dicit in eodem, cogitemus, cum aliquem
reprehendere nos necessitas coegerit, utrum tale sit vitium quod
nunquam habuimus, et tunc cogitemus nos homines esse, et habere
potuisse. Vel tale quod habuimus et iam non habemus, et tunc tangat
memoriam communis fragilitas, ut illam correctionem non odium sed
misericordia praecedat. Si autem invenerimus nos in eodem vitio esse,
non obiurgemus, sed congemiscamus et ad pariter poenitendum invitemus.
Ex his igitur patet quod peccator, si cum humilitate corripiat
delinquentem, non peccat, nec sibi novam condemnationem acquirit;
licet per hoc vel in conscientia fratris, vel saltem sua, pro peccato
praeterito condemnabilem se esse ostendat.
Unde patet responsio ad obiecta.
|
|