|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aliquis non debeat a
correctione cessare propter timorem ne ille fiat deterior. Peccatum
enim est quaedam infirmitas animae, secundum illud Psalm., miserere
mei, domine, quoniam infirmus sum. Sed ille cui imminet cura infirmi
etiam propter eius contradictionem vel contemptum non debet cessare,
quia tunc imminet maius periculum, sicut patet circa furiosos. Ergo
multo magis debet homo peccantem corrigere, quantumcumque graviter
ferat.
2. Praeterea, secundum Hieronymum, veritas vitae non est
dimittenda propter scandalum. Praecepta autem Dei pertinent ad
veritatem vitae. Cum ergo correctio fraterna cadat sub praecepto, ut
dictum est, videtur quod non sit dimittenda propter scandalum eius qui
corripitur.
3. Praeterea, secundum apostolum, ad Rom. III, non sunt
facienda mala ut veniant bona. Ergo, pari ratione, non sunt
praetermittenda bona ne veniant mala. Sed correctio fraterna est
quoddam bonum. Ergo non est praetermittenda propter timorem ne ille
qui corripitur fiat deterior.
Sed contra est quod dicitur Prov. IX, noli arguere derisorem, ne
oderit te, ubi dicit Glossa, non est timendum ne tibi derisor, cum
arguitur, contumelias inferat, sed hoc potius providendum, ne,
tractus ad odium, inde fiat peior. Ergo cessandum est a correctione
fraterna quando timetur ne fiat ille inde deterior.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, duplex est correctio
delinquentis. Una quidem pertinens ad praelatos, quae ordinatur ad
bonum commune, et habet vim coactivam. Et talis correctio non est
dimittenda propter turbationem eius qui corripitur. Tum quia, si
propria sponte emendari non velit, cogendus est per poenas ut peccare
desistat. Tum etiam quia, si incorrigibilis sit, per hoc providetur
bono communi, dum servatur ordo iustitiae, et unius exemplo alii
deterrentur. Unde iudex non praetermittit ferre sententiam
condemnationis in peccantem propter timorem turbationis ipsius, vel
etiam amicorum eius. Alia vero est correctio fraterna, cuius finis
est emendatio delinquentis, non habens coactionem sed simplicem
admonitionem. Et ideo ubi probabiliter aestimatur quod peccator
admonitionem non recipiat, sed ad peiora labatur, est ab huiusmodi
correctione desistendum, quia ea quae sunt ad finem debent regulari
secundum quod exigit ratio finis.
Ad primum ergo dicendum quod medicus quadam coactione utitur in
phreneticum, qui curam eius recipere non vult. Et huic similatur
correctio praelatorum, quae habet vim coactivam, non autem simplex
correctio fraterna.
Ad secundum dicendum quod de correctione fraterna datur praeceptum
secundum quod est actus virtutis. Hoc autem est secundum quod
proportionatur fini. Et ideo quando est impeditiva finis, puta cum
efficitur homo deterior, iam non pertinet ad veritatem vitae, nec
cadit sub praecepto.
Ad tertium dicendum quod ea quae ordinantur ad finem habent rationem
boni ex ordine ad finem. Et ideo correctio fraterna, quando est
impeditiva finis, scilicet emendationis fratris, iam non habet
rationem boni. Et ideo cum praetermittitur talis correctio, non
praetermittitur bonum ne eveniat malum.
|
|