|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in correctione fraterna
non debeat, ex necessitate praecepti, admonitio secreta praecedere
denuntiationem. Operibus enim caritatis praecipue debemus Deum
imitari, secundum illud Ephes. V, estote imitatores Dei, sicut
filii carissimi, et ambulate in dilectione. Deus autem interdum
publice punit hominem pro peccato nulla secreta monitione praecedente.
Ergo videtur quod non sit necessarium admonitionem secretam praecedere
denuntiationem.
2. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in libro contra mendacium,
ex gestis sanctorum intelligi potest qualiter sunt praecepta sacrae
Scripturae intelligenda. Sed in gestis sanctorum invenitur facta
publica denuntiatio peccati occulti nulla secreta monitione
praecedente, sicut legitur Gen. XXXVII quod Ioseph accusavit
fratres suos apud patrem crimine pessimo; et Act. V dicitur quod
Petrus Ananiam et Saphiram, occulte defraudantes de pretio agri,
publice denuntiavit nulla secreta admonitione praemissa. Ipse etiam
dominus non legitur secreto admonuisse Iudam antequam eum denuntiaret.
Non ergo est de necessitate praecepti ut secreta admonitio praecedat
publicam denuntiationem.
3. Praeterea, accusatio est gravior quam denuntiatio. Sed ad
publicam accusationem potest aliquis procedere nulla admonitione secreta
praecedente, determinatur enim in decretali quod accusationem debet
praecedere inscriptio. Ergo videtur quod non sit de necessitate
praecepti quod secreta admonitio praecedat publicam denuntiationem.
4. Praeterea, non videtur esse probabile quod ea quae sunt in
communi consuetudine religiosorum sint contra praecepta Christi. Sed
consuetum est in religionibus quod in capitulis aliqui proclamantur de
culpis nulla secreta admonitione praemissa. Ergo videtur quod hoc non
sit de necessitate praecepti.
5. Praeterea, religiosi tenentur suis praelatis obedire. Sed
quandoque praelati praecipiunt, vel communiter omnibus vel alicui
specialiter, ut si quid scit corrigendum, ei dicatur. Ergo videtur
quod teneantur ei dicere etiam ante secretam admonitionem. Non ergo
est de necessitate praecepti ut secreta admonitio praecedat publicam
denuntiationem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de verbis Dom.,
exponens illud, corripe ipsum inter te et ipsum solum, studens
correctioni, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit
defendere peccatum suum, et quem vis facere meliorem, facis peiorem.
Sed ad hoc tenemur per praeceptum caritatis ut caveamus ne frater
deterior efficiatur. Ergo ordo correctionis fraternae cadit sub
praecepto.
Respondeo dicendum quod circa publicam denuntiationem peccatorum
distinguendum est. Aut enim peccata sunt publica, aut sunt occulta.
Si quidem sint publica, non est tantum adhibendum remedium ei qui
peccavit, ut melior fiat, sed etiam aliis, in quorum notitiam
devenit, ut non scandalizentur. Et ideo talia peccata sunt publice
arguenda, secundum illud apostoli, I ad Tim. V, peccantem coram
omnibus argue, ut ceteri timorem habeant; quod intelligitur de
peccatis publicis, ut Augustinus dicit, in libro de verbis Dom. Si
vero sint peccata occulta, sic videtur habere locum quod dominus
dicit, si peccaverit in te frater tuus, quando enim te offendit
publice coram aliis, iam non solum in te peccat, sed etiam in alios,
quos turbat. Sed quia etiam in occultis peccatis potest parari
proximorum offensa, ideo adhuc distinguendum videtur. Quaedam enim
peccata occulta sunt quae sunt in nocumentum proximorum vel corporale
vel spirituale, puta si aliquis occulte tractet quomodo civitas
tradatur hostibus; vel si haereticus privatim homines a fide avertat.
Et quia hic ille qui occulte peccat non solum in te peccat, sed etiam
in alios; oportet statim ad denuntiationem procedere, ut huiusmodi
nocumentum impediatur, nisi forte aliquis firmiter aestimaret quod
statim per secretam admonitionem posset huiusmodi mala impedire.
Quaedam vero peccata sunt quae sunt solum in malum peccantis et tui,
in quem peccatur vel quia a peccante laederis, vel saltem ex sola
notitia. Et tunc ad hoc solum tendendum est ut fratri peccanti
subveniatur. Et sicut medicus corporalis sanitatem confert, si
potest, sine alicuius membri abscissione; si autem non potest,
abscindit membrum minus necessarium, ut vita totius conservetur, ita
etiam ille qui studet emendationi fratris debet, si potest, sic
emendare fratrem, quantum ad conscientiam, ut fama eius conservetur.
Quae quidem est utilis, primo quidem et ipsi peccanti, non solum in
temporalibus, in quibus quantum ad multa homo patitur detrimentum
amissa fama; sed etiam quantum ad spiritualia, quia prae timore
infamiae multi a peccato retrahuntur, unde quando se infamatos
conspiciunt, irrefrenate peccant. Unde Hieronymus dicit,
corripiendus est seorsum frater, ne, si semel pudorem aut verecundiam
amiserit, permaneat in peccato. Secundo debet conservari fama fratris
peccantis, tum quia, uno infamato, alii infamantur, secundum illud
Augustini, in Epist. ad plebem Hipponensem, cum de aliquibus qui
sanctum nomen profitentur aliquid criminis vel falsi sonuerit vel veri
patuerit, instant, satagunt, ambiunt ut de omnibus hoc credatur.
Tum etiam quia ex peccato unius publicato alii provocantur ad
peccatum. Sed quia conscientia praeferenda est famae, voluit dominus
ut saltem cum dispendio famae fratris conscientia per publicam
denuntiationem a peccato liberetur. Unde patet de necessitate
praecepti esse quod secreta admonitio publicam denuntiationem
praecedat.
Ad primum ergo dicendum quod omnia occulta Deo sunt nota. Et ideo
hoc modo se habent occulta peccata ad iudicium divinum sicut publica ad
humanum. Et tamen plerumque Deus peccatores quasi secreta admonitione
arguit interius inspirando, vel vigilanti vel dormienti, secundum
illud Iob XXXIII, per somnium in visione nocturna, quando
irruit sopor super homines, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos
instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quae fecit.
Ad secundum dicendum quod dominus peccatum Iudae, tanquam Deus,
sicut publicum habebat. Unde statim poterat ad publicandum procedere.
Tamen ipse non publicavit, sed obscuris verbis eum de peccato suo
admonuit. Petrus autem publicavit peccatum occultum Ananiae et
Saphirae tanquam executor Dei, cuius revelatione peccatum cognovit.
De Ioseph autem credendum est quod fratres suos quandoque admonuerit,
licet non sit scriptum. Vel potest dici quod peccatum publicum erat
inter fratres, unde dicit pluraliter, accusavit fratres suos.
Ad tertium dicendum quod quando imminet periculum multitudinis, non
habent ibi locum haec verba domini, quia tunc frater peccans non peccat
in te tantum.
Ad quartum dicendum quod huiusmodi proclamationes quae in capitulis
religiosorum fiunt sunt de aliquibus levibus, quae famae non derogant.
Unde sunt quasi quaedam commemorationes potius oblitarum culparum quam
accusationes vel denuntiationes. Si essent tamen talia de quibus
frater infamaretur, contra praeceptum domini ageret qui per hunc modum
peccatum fratris publicaret.
Ad quintum dicendum quod praelato non est obediendum contra praeceptum
divinum, secundum illud Act. V, obedire oportet Deo magis quam
hominibus. Et ideo quando praelatus praecipit ut sibi dicatur quod
quis sciverit corrigendum, intelligendum est praeceptum sane, salvo
ordine correctionis fraternae, sive praeceptum fiat communiter ad
omnes, sive ad aliquem specialiter. Sed si praelatus expresse
praeciperet contra hunc ordinem a domino constitutum, et ipse peccaret
praecipiens et ei obediens, quasi contra praeceptum domini agens, unde
non esset ei obediendum. Quia praelatus non est iudex occultorum, sed
solus Deus, unde non habet potestatem praecipiendi aliquid super
occultis nisi inquantum per aliqua indicia manifestantur, puta per
infamiam vel aliquas suspiciones; in quibus casibus potest praelatus
praecipere eodem modo sicut et iudex saecularis vel ecclesiasticus
potest exigere iuramentum de veritate dicenda.
|
|