|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod testium inductio non
debeat praecedere publicam denuntiationem. Peccata enim occulta non
sunt aliis manifestanda, quia sic homo magis esset proditor criminis
quam corrector fratris, ut Augustinus dicit. Sed ille qui inducit
testes peccatum fratris alteri manifestat. Ergo in peccatis occultis
non debet testium inductio praecedere publicam denuntiationem.
2. Praeterea, homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed
nullus ad suum peccatum occultum inducit testes. Ergo neque ad
peccatum occultum fratris debet inducere.
3. Praeterea, testes inducuntur ad aliquid probandum. Sed in
occultis non potest fieri probatio per testes. Ergo frustra huiusmodi
testes inducuntur.
4. Praeterea, Augustinus dicit, in regula, quod prius praeposito
debet ostendi quam testibus. Sed ostendere praeposito sive praelato
est dicere Ecclesiae. Non ergo testium inductio debet praecedere
publicam denuntiationem.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XVIII.
Respondeo dicendum quod de uno extremo ad aliud extremum convenienter
transitur per medium. In correctione autem fraterna dominus voluit
quod principium esset occultum, dum frater corriperet fratrem inter se
et ipsum solum; finem autem voluit esse publicum, ut scilicet
Ecclesiae denuntiaretur. Et ideo convenienter in medio ponitur
testium inductio, ut primo paucis indicetur peccatum fratris, qui
possint prodesse et non obesse, ut saltem sic sine multitudinis infamia
emendetur.
Ad primum ergo dicendum quod quidam sic intellexerunt ordinem fraternae
correctionis esse servandum ut primo frater sit in secreto
corripiendus, et si audierit, bene quidem. Si autem non audierit,
si peccatum sit omnino occultum, dicebant non esse ulterius
procedendum. Si autem incipit iam ad plurium notitiam devenire
aliquibus indiciis, debet ulterius procedi, secundum quod dominus
mandat. Sed hoc est contra id quod Augustinus dicit, in regula,
quod peccatum fratris non debet occultari, ne putrescat in corde. Et
ideo aliter dicendum est quod post admonitionem secretam semel vel
pluries factam, quandiu spes probabiliter habetur de correctione, per
secretam admonitionem procedendum est. Ex quo autem iam probabiliter
cognoscere possumus quod secreta admonitio non valet, procedendum est
ulterius, quantumcumque sit peccatum occultum, ad testium
inductionem. Nisi forte probabiliter aestimaretur quod hoc ad
emendationem fratris non proficeret, sed exinde deterior redderetur,
quia propter hoc est totaliter a correctione cessandum, ut supra dictum
est.
Ad secundum dicendum quod homo non indiget testibus ad emendationem sui
peccati, quod tamen potest esse necessarium ad emendationem peccati
fratris. Unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod testes possunt induci propter tria. Uno
modo, ad ostendendum quod hoc sit peccatum de quo aliquis arguitur; ut
Hieronymus dicit. Secundo, ad convincendum de actu, si actus
iteretur; ut Augustinus dicit, in regula. Tertio, ad testificandum
quod frater admonens fecit quod in se fuit; ut Chrysostomus dicit.
Ad quartum dicendum quod Augustinus intelligit quod prius dicatur
praelato quam testibus secundum quod praelatus est quaedam singularis
persona quae magis potest prodesse quam alii, non autem quod dicatur ei
tanquam Ecclesiae, idest sicut in loco iudicis residenti.
|
|