|
Deinde considerandum est de vitiis oppositis caritati. Et primo, de
odio, quod opponitur ipsi dilectioni; secundo, de acedia et invidia,
quae opponuntur gaudio caritatis; tertio, de discordia et schismate,
quae opponuntur paci; quarto, de offensione et scandalo, quae
opponuntur beneficentiae et correctioni fraternae. Circa primum
quaeruntur sex, primo, utrum Deus possit odio haberi. Secundo,
utrum odium Dei sit maximum peccatorum. Tertio, utrum odium proximi
semper sit peccatum. Quarto, utrum sit maximum inter peccata quae
sunt in proximum. Quinto, utrum sit vitium capitale. Sexto, ex quo
capitali vitio oriatur.
|
|