|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deum nullus odio habere
possit. Dicit enim Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod
omnibus amabile et diligibile est ipsum bonum et pulchrum. Sed Deus
est ipsa bonitas et pulchritudo. Ergo a nullo odio habetur.
2. Praeterea, in apocryphis Esdrae dicitur quod omnia invocant
veritatem, et benignantur in operibus eius. Sed Deus est ipsa
veritas, ut dicitur Ioan. XIV. Ergo omnes diligunt Deum, et
nullus eum odio habere potest.
3. Praeterea, odium est aversio quaedam. Sed sicut Dionysius
dicit, in IV cap. de Div. Nom., Deus omnia ad seipsum
convertit. Ergo nullus eum odio habere potest.
Sed contra est, quod dicitur in Psalm., superbia eorum qui te
oderunt ascendit semper; et Ioan. XV, nunc autem et viderunt et
oderunt me et patrem meum.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, odium est quidam
motus appetitivae potentiae, quae non movetur nisi ab aliquo
apprehenso. Deus autem dupliciter ab homine apprehendi potest, uno
modo, secundum seipsum, puta cum per essentiam videtur; alio modo,
per effectus suos, cum scilicet invisibilia Dei per ea quae facta sunt
intellecta conspiciuntur. Deus autem per essentiam suam est ipsa
bonitas, quam nullus habere odio potest, quia de ratione boni est ut
ametur. Et ideo impossibile est quod aliquis videns Deum per
essentiam eum odio habeat. Sed effectus eius aliqui sunt qui nullo
modo possunt esse contrarii voluntati humanae, quia esse, vivere et
intelligere est appetibile et amabile omnibus, quae sunt quidam
effectus Dei. Unde etiam secundum quod Deus apprehenditur ut auctor
horum effectuum, non potest odio haberi. Sunt autem quidam effectus
Dei qui repugnant inordinatae voluntati, sicut inflictio poenae; et
etiam cohibitio peccatorum per legem divinam, quae repugnat voluntati
depravatae per peccatum. Et quantum ad considerationem talium
effectuum, ab aliquibus Deus odio haberi potest, inquantum scilicet
apprehenditur peccatorum prohibitor et poenarum inflictor.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit quantum ad illos qui
vident Dei essentiam, quae est ipsa essentia bonitatis.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit quantum ad hoc quod
apprehenditur Deus ut causa illorum effectuum qui naturaliter ab
hominibus amantur, inter quos sunt opera veritatis praebentis suam
cognitionem hominibus.
Ad tertium dicendum quod Deus convertit omnia ad seipsum inquantum est
essendi principium, quia omnia, inquantum sunt, tendunt in Dei
similitudinem, qui est ipsum esse.
|
|