|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod odium Dei non sit
maximum peccatorum. Gravissimum enim peccatum est peccatum in spiritum
sanctum, quod est irremissibile, ut dicitur Matth. XII. Sed
odium Dei non computatur inter species peccati in spiritum sanctum; ut
ex supradictis patet. Ergo odium Dei non est gravissimum peccatorum.
2. Praeterea, peccatum consistit in elongatione a Deo. Sed magis
videtur esse elongatus a Deo infidelis, qui nec Dei cognitionem
habet, quam fidelis, qui saltem, quamvis Deum odio habet, eum tamen
cognoscit. Ergo videtur quod gravius sit peccatum infidelitatis quam
peccatum odii in Deum.
3. Praeterea, Deus habetur odio solum ratione suorum effectuum qui
repugnant voluntati, inter quos praecipuum est poena. Sed odire
poenam non est maximum peccatorum. Ergo odium Dei non est maximum
peccatorum.
Sed contra est quod optimo opponitur pessimum; ut patet per
philosophum, in VIII Ethic. Sed odium Dei opponitur dilectioni
Dei, in qua consistit optimum hominis. Ergo odium Dei est pessimum
peccatum hominis.
Respondeo dicendum quod defectus peccati consistit in aversione a
Deo, ut supra dictum est. Huiusmodi autem aversio rationem culpae
non haberet nisi voluntaria esset. Unde ratio culpae consistit in
voluntaria aversione a Deo. Haec autem voluntaria aversio a Deo per
se quidem importatur in odio Dei, in aliis autem peccatis quasi
participative et secundum aliud. Sicut enim voluntas per se inhaeret
ei quod amat, ita secundum se refugit id quod odit, unde quando
aliquis odit Deum, voluntas eius secundum se ab eo avertitur. Sed in
aliis peccatis, puta cum aliquis fornicatur, non avertitur a Deo
secundum se, sed secundum aliud, inquantum scilicet appetit
inordinatam delectationem, quae habet annexam aversionem a Deo.
Semper autem id quod est per se est potius eo quod est secundum aliud.
Unde odium Dei inter alia peccata est gravius.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, XXV
Moral., aliud est bona non facere, aliud est bonorum odisse
datorem, sicut aliud est ex praecipitatione, aliud ex deliberatione
peccare ex quo datur intelligi quod odire Deum, omnium bonorum
datorem, sit ex deliberatione peccare, quod est peccatum in spiritum
sanctum. Unde manifestum est quod odium Dei maxime est peccatum in
spiritum sanctum, secundum quod peccatum in spiritum sanctum nominat
aliquod genus speciale peccati. Ideo tamen non computatur inter
species peccati in spiritum sanctum, quia generaliter invenitur in omni
specie peccati in spiritum sanctum.
Ad secundum dicendum quod ipsa infidelitas non habet rationem culpae
nisi inquantum est voluntaria. Et ideo tanto est gravior quanto est
magis voluntaria. Quod autem sit voluntaria provenit ex hoc quod
aliquis odio habet veritatem quae proponitur. Unde patet quod ratio
peccati in infidelitate sit ex odio Dei, circa cuius veritatem est
fides. Et ideo, sicut causa est potior effectu, ita odium Dei est
maius peccatum quam infidelitas.
Ad tertium dicendum quod non quicumque odit poenas odit Deum,
poenarum auctorem, nam multi odiunt poenas qui tamen patienter eas
ferunt ex reverentia divinae iustitiae. Unde et Augustinus dicit, X
Confess., quod mala poenalia Deus tolerare iubet, non amari. Sed
prorumpere in odium Dei punientis, hoc est habere odio ipsam Dei
iustitiam, quod est gravissimum peccatum. Unde Gregorius dicit,
XXV Moral., sicut nonnunquam gravius est peccatum diligere quam
perpetrare, ita nequius est odisse iustitiam quam non fecisse.
|
|