|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne odium proximi
sit peccatum. Nullum enim peccatum invenitur in praeceptis vel
consiliis legis divinae, secundum illud Prov. VIII. Recti sunt
omnes sermones mei, non est in eis pravum quid nec perversum. Sed
Luc. XIV dicitur, si quis venit ad me et non odit patrem et
matrem, non potest meus esse discipulus. Ergo non omne odium proximi
est peccatum.
2. Praeterea, nihil potest esse peccatum secundum quod Deum
imitamur. Sed imitando Deum quosdam odio habemus, dicitur enim
Rom. I, detractores, Deo odibiles. Ergo possumus aliquos odio
habere absque peccato.
3. Praeterea, nihil naturalium est peccatum, quia peccatum est
recessus ab eo quod est secundum naturam, ut Damascenus dicit, in
II libro. Sed naturale est unicuique rei quod odiat id quod est sibi
contrarium et quod nitatur ad eius corruptionem. Ergo videtur non esse
peccatum quod aliquis habeat odio inimicum suum.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. II, qui fratrem suum odit in
tenebris est. Sed tenebrae spirituales sunt peccata. Ergo odium
proximi non potest esse sine peccato.
Respondeo dicendum quod odium amori opponitur, ut supra dictum est.
Unde tantum habet odium de ratione mali quantum amor habet de ratione
boni. Amor autem debetur proximo secundum id quod a Deo habet, idest
secundum naturam et gratiam, non autem debetur ei amor secundum id quod
habet a seipso et Diabolo, scilicet secundum peccatum et iustitiae
defectum. Et ideo licet habere odio in fratre peccatum et omne illud
quod pertinet ad defectum divinae iustitiae, sed ipsam naturam et
gratiam fratris non potest aliquis habere odio sine peccato. Hoc autem
ipsum quod in fratre odimus culpam et defectum boni, pertinet ad
fratris amorem, eiusdem enim rationis est quod velimus bonum alicuius
et quod odimus malum ipsius. Unde, simpliciter accipiendo odium
fratris, semper est cum peccato.
Ad primum ergo dicendum quod parentes, quantum ad naturam et
affinitatem qua nobis coniunguntur, sunt a nobis secundum praeceptum
Dei honorandi, ut patet Exod. XX. Odiendi autem sunt quantum ad
hoc quod impedimentum praestant nobis accedendi ad perfectionem divinae
iustitiae.
Ad secundum dicendum quod Deus in detractoribus odio habet culpam,
non naturam. Et sic sine culpa possumus odio detractores habere.
Ad tertium dicendum quod homines secundum bona quae habent a Deo non
sunt nobis contrarii, unde quantum ad hoc sunt amandi. Contrariantur
autem nobis secundum quod contra nos inimicitias exercent, quod ad
eorum culpam pertinet, et quantum ad hoc sunt odio habendi. Hoc enim
in eis debemus habere odio, quod nobis sunt inimici.
|
|