|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod odium proximi sit
gravissimum peccatum eorum quae in proximo committuntur. Dicitur enim
I Ioan. III, omnis qui odit fratrem suum homicida est. Sed
homicidium est gravissimum peccatorum quae committuntur in proximum.
Ergo et odium.
2. Praeterea, pessimum opponitur optimo. Sed optimum eorum quae
proximo exhibemus est amor, omnia enim alia ad dilectionem referuntur.
Ergo et pessimum est odium.
1. Sed contra, malum dicitur quod nocet; secundum Augustinum, in
Enchirid. Sed plus aliquis nocet proximo per alia peccata quam per
odium, puta per furtum et homicidium et adulterium. Ergo odium non
est gravissimum peccatum.
2. Praeterea, Chrysostomus, exponens illud Matth., qui solverit
unum de mandatis istis minimis, dicit, mandata Moysi, non occides,
non adulterabis, in remuneratione modica sunt, in peccato autem
magna, mandata autem Christi, idest non irascaris, non concupiscas,
in remuneratione magna sunt, in peccato autem minima. Odium autem
pertinet ad interiorem motum, sicut et ira et concupiscentia. Ergo
odium proximi est minus peccatum quam homicidium.
Respondeo dicendum quod peccatum quod committitur in proximum habet
rationem mali ex duobus, uno quidem modo, ex deordinatione eius qui
peccat; alio modo, ex nocumento quod infertur ei contra quem
peccatur. Primo ergo modo odium est maius peccatum quam exteriores
actus qui sunt in proximi nocumentum, quia scilicet per odium
deordinatur voluntas hominis, quae est potissimum in homine, et ex qua
est radix peccati. Unde etiam si exteriores actus inordinati essent
absque inordinatione voluntatis, non essent peccata, puta cum aliquis
ignoranter vel zelo iustitiae hominem occidit. Et si quid culpae est
in exterioribus peccatis quae contra proximum committuntur, totum est
ex interiori odio. Sed quantum ad nocumentum quod proximo infertur
peiora sunt exteriora peccata quam interius odium.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|