|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod odium sit vitium
capitale. Odium enim directe opponitur caritati. Sed caritas est
principalissima virtutum et mater aliarum. Ergo odium est maxime
vitium capitale, et principium omnium aliorum.
2. Praeterea, peccata oriuntur in nobis secundum inclinationem
passionum, secundum illud ad Rom. VII, passiones peccatorum
operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. Sed in
passionibus animae ex amore et odio videntur omnes aliae sequi, ut ex
supradictis patet. Ergo odium debet poni inter vitia capitalia.
3. Praeterea, vitium est malum morale. Sed odium principalius
respicit malum quam alia passio. Ergo videtur quod odium debet poni
vitium capitale.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., non enumerat odium
inter septem vitia capitalia.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, vitium capitale est
ex quo ut frequentius alia vitia oriuntur. Vitium autem est contra
naturam hominis inquantum est animal rationale. In his autem quae
contra naturam fiunt paulatim id quod est naturae corrumpitur. Unde
oportet quod primo recedatur ab eo quod est minus secundum naturam, et
ultimo ab eo quod est maxime secundum naturam, quia id quod est primum
in constructione est ultimum in resolutione. Id autem quod est maxime
et primo naturale homini est quod diligat bonum, et praecipue bonum
divinum et bonum proximi. Et ideo odium, quod huic dilectioni
opponitur, non est primum in deletione virtutis, quae fit per vitia,
sed ultimum. Et ideo odium non est vitium capitale.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in VII Physic.,
virtus uniuscuiusque rei consistit in hoc quod sit bene disposita
secundum suam naturam. Et ideo in virtutibus oportet esse primum et
principale quod est primum et principale in ordine naturali. Et
propter hoc caritas ponitur principalissima virtutum. Et eadem ratione
odium non potest esse primum in vitiis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod odium mali quod contrariatur naturali bono
est primum inter passiones animae, sicut et amor naturalis boni. Sed
odium boni connaturalis non potest esse primum, sed habet rationem
ultimi, quia tale odium attestatur corruptioni naturae iam factae,
sicut et amor extranei boni.
Ad tertium dicendum quod duplex est malum. Quoddam verum, quia
scilicet repugnat naturali bono, et huius mali odium potest habere
rationem prioritatis inter passiones. Est autem aliud malum non
verum, sed apparens, quod scilicet est verum bonum et connaturale,
sed aestimatur ut malum propter corruptionem naturae. Et huiusmodi
mali odium oportet quod sit in ultimo. Hoc autem odium est vitiosum,
non autem primum.
|
|