|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod odium non oriatur ex
invidia. Invidia enim est tristitia quaedam de alienis bonis. Odium
autem non oritur ex tristitia, sed potius e converso, tristamur enim
de praesentia malorum quae odimus. Ergo odium non oritur ex invidia.
2. Praeterea, odium dilectioni opponitur. Sed dilectio proximi
refertur ad dilectionem Dei, ut supra habitum est. Ergo et odium
proximi refertur ad odium Dei. Sed odium Dei non causatur ex
invidia, non enim invidemus his qui maxime a nobis distant, sed his
qui propinqui videntur, ut patet per philosophum, in II Rhet.
Ergo odium non causatur ex invidia.
3. Praeterea, unius effectus una est causa. Sed odium causatur ex
ira, dicit enim Augustinus, in regula, quod ira crescit in odium.
Non ergo causatur odium ex invidia.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXI Moral., quod de
invidia oritur odium.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, odium proximi est ultimum
in progressu peccati, eo quod opponitur dilectioni qua naturaliter
proximus diligitur. Quod autem aliquis recedat ab eo quod est
naturale, contingit ex hoc quod intendit vitare aliquid quod est
naturaliter fugiendum. Naturaliter autem omne animal fugit
tristitiam, sicut et appetit delectationem; sicut patet per
philosophum, in VII et X Ethic. Et ideo sicut ex delectatione
causatur amor, ita ex tristitia causatur odium, sicut enim movemur ad
diligendum ea quae nos delectant, inquantum ex hoc ipso accipiuntur sub
ratione boni; ita movemur ad odiendum ea quae nos contristant,
inquantum ex hoc ipso accipiuntur sub ratione mali. Unde cum invidia
sit tristitia de bono proximi, sequitur quod bonum proximi reddatur
nobis odiosum. Et inde est quod ex invidia oritur odium.
Ad primum ergo dicendum quod quia vis appetitiva, sicut et
apprehensiva, reflectitur super suos actus, sequitur quod in motibus
appetitivae virtutis sit quaedam circulatio. Secundum igitur primum
processum appetitivi motus, ex amore consequitur desiderium, ex quo
consequitur delectatio, cum quis consecutus fuerit quod desiderabat.
Et quia hoc ipsum quod est delectari in bono amato habet quandam
rationem boni, sequitur quod delectatio causet amorem. Et secundum
eandem rationem sequitur quod tristitia causet odium.
Ad secundum dicendum quod alia ratio est de dilectione et odio. Nam
dilectionis obiectum est bonum, quod a Deo in creaturas derivatur, et
ideo dilectio per prius est Dei, et per posterius est proximi. Sed
odium est mali, quod non habet locum in ipso Deo, sed in eius
effectibus, unde etiam supra dictum est quod Deus non habetur odio
nisi inquantum apprehenditur secundum suos effectus. Et ideo per prius
est odium proximi quam odium Dei. Unde, cum invidia ad proximum sit
mater odii quod est ad proximum, fit per consequens causa odii quod est
in Deum.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet secundum diversas rationes
aliquid oriri ex diversis causis. Et secundum hoc odium potest oriri
et ex ira et ex invidia. Directius tamen oritur ex invidia, per quam
ipsum bonum proximi redditur contristabile et per consequens odibile.
Sed ex ira oritur odium secundum quoddam augmentum. Nam primo per
iram appetimus malum proximi secundum quandam mensuram, prout scilicet
habet rationem vindictae, postea autem per continuitatem irae
pervenitur ad hoc quod homo malum proximi absolute desideret, quod
pertinet ad rationem odii. Unde patet quod odium ex invidia causatur
formaliter secundum rationem obiecti; ex ira autem dispositive.
|
|