|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod acedia non sit peccatum.
Passionibus enim non laudamur neque vituperamur; secundum
philosophum, in II Ethic. Sed acedia est quaedam passio, est enim
species tristitiae, ut Damascenus dicit, et supra habitum est. Ergo
acedia non est peccatum.
2. Praeterea, nullus defectus corporalis qui statutis horis accidit
habet rationem peccati. Sed acedia est huiusmodi, dicit enim
Cassianus, in X Lib. de institutis monasteriorum, maxime acedia
circa horam sextam monachum inquietat, ut quaedam febris ingruens
tempore praestituto, ardentissimos aestus accensionum suarum solitis ac
statutis horis animae inferens aegrotanti. Ergo acedia non est
peccatum.
3. Praeterea, illud quod ex radice bona procedit non videtur esse
peccatum. Sed acedia ex bona radice procedit, dicit enim Cassianus,
in eodem libro, quod acedia provenit ex hoc quod aliquis ingemiscit se
fructum spiritualem non habere, et absentia longeque posita magnificat
monasteria; quod videtur ad humilitatem pertinere. Ergo acedia non
est peccatum.
4. Praeterea, omne peccatum est fugiendum, secundum illud Eccli.
XXI, quasi a facie colubri, fuge peccatum. Sed Cassianus dicit,
in eodem libro, experimento probatum est acediae impugnationem non
declinando fugiendam, sed resistendo superandam. Ergo acedia non est
peccatum.
Sed contra, illud quod interdicitur in sacra Scriptura est peccatum.
Sed acedia est huiusmodi, dicitur enim Eccli. VI, subiice humerum
tuum et porta illam, idest spiritualem sapientiam, et non acedieris in
vinculis eius. Ergo acedia est peccatum.
Respondeo dicendum quod acedia, secundum Damascenum, est quaedam
tristitia aggravans, quae scilicet ita deprimit animum hominis ut nihil
ei agere libeat; sicuti ea quae sunt acida etiam frigida sunt. Et
ideo acedia importat quoddam taedium operandi, ut patet per hoc quod
dicitur in Glossa super illud Psalm., omnem escam abominata est
anima eorum; et a quibusdam dicitur quod acedia est torpor mentis bona
negligentis inchoare. Huiusmodi autem tristitia semper est mala,
quandoque quidem etiam secundum seipsam; quandoque vero secundum
effectum. Tristitia enim secundum se mala est quae est de eo quod est
apparens malum et vere bonum, sicut e contrario delectatio mala est
quae est de eo quod est apparens bonum et vere malum. Cum igitur
spirituale bonum sit vere bonum, tristitia quae est de spirituali bono
est secundum se mala. Sed etiam tristitia quae est de vere malo mala
est secundum effectum si sic hominem aggravet ut eum totaliter a bono
opere retrahat, unde et apostolus, II ad Cor. II, non vult ut
poenitens maiori tristitia de peccato absorbeatur. Quia igitur
acedia, secundum quod hic sumitur, nominat tristitiam spiritualis
boni, est dupliciter mala, et secundum se et secundum effectum. Et
ideo acedia est peccatum, malum enim in motibus appetitivis dicimus
esse peccatum, ut ex supradictis patet.
Ad primum ergo dicendum quod passiones secundum se non sunt peccata,
sed secundum quod applicantur ad aliquod malum, vituperantur; sicut et
laudantur ex hoc quod applicantur ad aliquod bonum. Unde tristitia
secundum se non nominat nec aliquid laudabile nec vituperabile, sed
tristitia de malo vero moderata nominat aliquid laudabile; tristitia
autem de bono, et iterum tristitia immoderata, nominat aliquid
vituperabile. Et secundum hoc acedia ponitur peccatum.
Ad secundum dicendum quod passiones appetitus sensitivi et in se
possunt esse peccata venialia, et inclinant animam ad peccatum
mortale. Et quia appetitus sensitivus habet organum corporale,
sequitur quod per aliquam corporalem transmutationem homo fit habilior
ad aliquod peccatum. Et ideo potest contingere quod secundum aliquas
transmutationes corporales certis temporibus provenientes aliqua peccata
nos magis impugnent. Omnis autem corporalis defectus de se ad
tristitiam disponit. Et ideo ieiunantes, circa meridiem, quando iam
incipiunt sentire defectum cibi et urgeri ab aestibus solis, magis ab
acedia impugnantur.
Ad tertium dicendum quod ad humilitatem pertinet ut homo, defectus
proprios considerans, seipsum non extollat. Sed hoc non pertinet ad
humilitatem, sed potius ad ingratitudinem, quod bona quae quis a Deo
possidet contemnat. Et ex tali contemptu sequitur acedia, de his enim
tristamur quae quasi mala vel vilia reputamus. Sic igitur necesse est
ut aliquis aliorum bona extollat quod tamen bona sibi divinitus provisa
non contemnat, quia sic ei tristia redderentur.
Ad quartum dicendum quod peccatum semper est fugiendum, sed impugnatio
peccati quandoque est vincenda fugiendo, quandoque resistendo.
Fugiendo quidem, quando continua cogitatio auget peccati incentivum,
sicut est in luxuria, unde dicitur I ad Cor. VI, fugite
fornicationem. Resistendo autem, quando cogitatio perseverans tollit
incentivum peccati, quod provenit ex aliqua levi apprehensione. Et
hoc contingit in acedia, quia quanto magis cogitamus de bonis
spiritualibus, tanto magis nobis placentia redduntur; ex quo cessat
acedia.
|
|