|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod acedia non sit speciale
vitium. Illud enim quod convenit omni vitio non constituit specialis
vitii rationem. Sed quodlibet vitium facit hominem tristari de bono
spirituali opposito, nam luxuriosus tristatur de bono continentiae, et
gulosus de bono abstinentiae. Cum ergo acedia sit tristitia de bono
spirituali, sicut dictum est, videtur quod acedia non sit speciale
peccatum.
2. Praeterea, acedia, cum sit tristitia quaedam, gaudio
opponitur. Sed gaudium non ponitur una specialis virtus. Ergo neque
acedia debet poni speciale vitium.
3. Praeterea, spirituale bonum, cum sit quoddam commune obiectum
quod virtus appetit et vitium refugit, non constituit specialem
rationem virtutis aut vitii nisi per aliquid additum contrahatur. Sed
nihil videtur quod contrahat ipsum ad acediam, si sit vitium speciale,
nisi labor, ex hoc enim aliqui refugiunt spiritualia bona quia sunt
laboriosa; unde et acedia taedium quoddam est. Refugere autem
labores, et quaerere quietem corporalem, ad idem pertinere videtur,
scilicet ad pigritiam. Ergo acedia nihil aliud esset quam pigritia.
Quod videtur esse falsum, nam pigritia sollicitudini opponitur,
acediae autem gaudium. Non ergo acedia est speciale vitium.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., distinguit acediam
ab aliis vitiis. Ergo est speciale peccatum.
Respondeo dicendum quod, cum acedia sit tristitia de spirituali bono,
si accipiatur spirituale bonum communiter, non habebit acedia rationem
specialis vitii, quia sicut dictum est, omne vitium refugit spirituale
bonum virtutis oppositae. Similiter etiam non potest dici quod sit
speciale vitium acedia inquantum refugit spirituale bonum prout est
laboriosum vel molestum corpori, aut delectationis eius impeditivum,
quia hoc etiam non separaret acediam a vitiis carnalibus, quibus
aliquis quietem et delectationem corporis quaerit. Et ideo dicendum
est quod in spiritualibus bonis est quidam ordo, nam omnia spiritualia
bona quae sunt in actibus singularum virtutum ordinantur ad unum
spirituale bonum quod est bonum divinum, circa quod est specialis
virtus, quae est caritas. Unde ad quamlibet virtutem pertinet gaudere
de proprio spirituali bono, quod consistit in proprio actu, sed ad
caritatem pertinet specialiter illud gaudium spirituale quo quis gaudet
de bono divino. Et similiter illa tristitia qua quis tristatur de bono
spirituali quod est in actibus singularum virtutum non pertinet ad
aliquod vitium speciale, sed ad omnia vitia. Sed tristari de bono
divino, de quo caritas gaudet, pertinet ad speciale vitium, quod
acedia vocatur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|