|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod acedia non sit peccatum
mortale. Omne enim peccatum mortale contrariatur praecepto legis
Dei. Sed acedia nulli praecepto contrariari videtur, ut patet
discurrenti per singula praecepta Decalogi. Ergo acedia non est
peccatum mortale.
2. Praeterea, peccatum operis in eodem genere non est minus quam
peccatum cordis. Sed recedere opere ab aliquo spirituali bono in Deum
ducente non est peccatum mortale, alioquin mortaliter peccaret
quicumque consilia non observaret. Ergo recedere corde per tristitiam
ab huiusmodi spiritualibus operibus non est peccatum mortale. Non ergo
acedia est peccatum mortale.
3. Praeterea, nullum peccatum mortale in viris perfectis invenitur.
Sed acedia invenitur in viris perfectis, dicit enim Cassianus, in
Lib. X de institutis coenobiorum, quod acedia est solitariis magis
experta, et in eremo commorantibus infestior hostis ac frequens. Ergo
acedia non est peccatum mortale.
Sed contra est quod dicitur II ad Cor. VII, tristitia saeculi
mortem operatur. Sed huiusmodi est acedia, non enim est tristitia
secundum Deum, quae contra tristitiam saeculi dividitur, quae mortem
operatur. Ergo est peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale
dicitur quod tollit spiritualem vitam, quae est per caritatem,
secundum quam Deus nos inhabitat, unde illud peccatum ex suo genere
est mortale quod de se, secundum propriam rationem, contrariatur
caritati. Huiusmodi autem est acedia. Nam proprius effectus
caritatis est gaudium de Deo, ut supra dictum est, acedia autem est
tristitia de bono spirituali inquantum est bonum divinum. Unde
secundum suum genus acedia est peccatum mortale. Sed considerandum est
in omnibus peccatis quae sunt secundum suum genus mortalia quod non sunt
mortalia nisi quando suam perfectionem consequuntur. Est autem
consummatio peccati in consensu rationis, loquimur enim nunc de peccato
humano, quod in actu humano consistit, cuius principium est ratio.
Unde si sit inchoatio peccati in sola sensualitate, et non pertingat
usque ad consensum rationis, propter imperfectionem actus est peccatum
veniale. Sicut in genere adulterii concupiscentia quae consistit in
sola sensualitate est peccatum veniale; si tamen pervenitur usque ad
consensum rationis, est peccatum mortale. Ita etiam et motus acediae
in sola sensualitate quandoque est, propter repugnantiam carnis ad
spiritum, et tunc est peccatum veniale. Quandoque vero pertingit
usque ad rationem, quae consentit in fugam et horrorem et detestationem
boni divini, carne omnino contra spiritum praevalente. Et tunc
manifestum est quod acedia est peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum quod acedia contrariatur praecepto de
sanctificatione sabbati, in quo, secundum quod est praeceptum morale,
praecipitur quies mentis in Deo, cui contrariatur tristitia mentis de
bono divino.
Ad secundum dicendum quod acedia non est recessus mentalis a quocumque
spirituali bono, sed a bono divino, cui oportet mentem inhaerere ex
necessitate. Unde si aliquis contristetur de hoc quod aliquis cogit
eum implere opera virtutis quae facere non tenetur, non est peccatum
acediae, sed quando contristatur in his quae ei imminent facienda
propter Deum.
Ad tertium dicendum quod in viris sanctis inveniuntur aliqui imperfecti
motus acediae, qui tamen non pertingunt usque ad consensum rationis.
|
|