|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod acedia non debeat poni
vitium capitale. Vitium enim capitale dicitur quod movet ad actus
peccatorum, ut supra habitum est. Sed acedia non movet ad agendum,
sed magis retrahit ab agendo. Ergo non debet poni vitium capitale.
2. Praeterea, vitium capitale habet filias sibi deputatas.
Assignat autem Gregorius, XXXI Moral., sex filias acediae,
quae sunt malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa
praecepta, vagatio mentis circa illicita, quae non videntur
convenienter oriri ex acedia. Nam rancor idem esse videtur quod
odium, quod oritur ex invidia, ut supra dictum est. Malitia autem
est genus ad omnia vitia, et similiter vagatio mentis circa illicita,
et in omnibus vitiis inveniuntur. Torpor autem circa praecepta idem
videtur esse quod acedia. Pusillanimitas autem et desperatio ex
quibuscumque peccatis oriri possunt. Non ergo convenienter ponitur
acedia esse vitium capitale.
3. Praeterea, Isidorus, in libro de summo bono, distinguit vitium
acediae a vitio tristitiae, dicens tristitiam esse inquantum recedit a
graviori et laborioso ad quod tenetur; acediam inquantum se convertit
ad quietem indebitam. Et dicit de tristitia oriri rancorem,
pusillanimitatem, amaritudinem, desperationem, de acedia vero dicit
oriri septem, quae sunt otiositas, somnolentia, importunitas mentis,
inquietudo corporis, instabilitas, verbositas, curiositas. Ergo
videtur quod vel a Gregorio vel ab Isidoro male assignetur acedia
vitium capitale cum suis filiabus.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXI Moral., acediam esse
vitium capitale et habere praedictas filias.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, vitium capitale
dicitur ex quo promptum est ut alia vitia oriantur secundum rationem
causae finalis. Sicut autem homines multa operantur propter
delectationem, tum ut ipsam consequantur, tum etiam ex eius impetu ad
aliquid agendum permoti; ita etiam propter tristitiam multa operantur,
vel ut ipsam evitent, vel ex eius pondere in aliqua agenda proruentes.
Unde cum acedia sit tristitia quaedam, ut supra dictum est,
convenienter ponitur vitium capitale.
Ad primum ergo dicendum quod acedia, aggravando animum, impedit
hominem ab illis operibus quae tristitiam causant. Sed tamen inducit
animum ad aliqua agenda vel quae sunt tristitiae consona, sicut ad
plorandum; vel etiam ad aliqua per quae tristitia evitatur.
Ad secundum dicendum quod Gregorius convenienter assignat filias
acediae. Quia enim, ut philosophus dicit, in VIII Ethic.,
nullus diu absque delectatione potest manere cum tristitia, necesse est
quod ex tristitia aliquid dupliciter oriatur, uno modo, ut homo
recedat a contristantibus; alio modo, ut ad alia transeat in quibus
delectatur, sicut illi qui non possunt gaudere in spiritualibus
delectationibus transferunt se ad corporales, secundum philosophum, in
X Ethic. In fuga autem tristitiae talis processus attenditur quod
primo homo fugit contristantia; secundo, etiam impugnat ea quae
tristitiam ingerunt. Spiritualia autem bona, de quibus tristatur
acedia, sunt et finis et id quod est ad finem. Fuga autem finis fit
per desperationem. Fuga autem bonorum quae sunt ad finem, quantum ad
ardua, quae subsunt consiliis, fit per pusillanimitatem; quantum
autem ad ea quae pertinent ad communem iustitiam, fit per torporem
circa praecepta. Impugnatio autem contristantium bonorum spiritualium
quandoque quidem est contra homines qui ad bona spiritualia inducunt,
et hoc est rancor; quandoque vero se extendit ad ipsa spiritualia
bona, in quorum detestationem aliquis adducitur, et hoc proprie est
malitia. Inquantum autem propter tristitiam a spiritualibus aliquis
transfert se ad delectabilia exteriora, ponitur filia acediae evagatio
circa illicita. Per quod patet responsio ad ea quae circa singulas
filias obiiciebantur. Nam malitia non accipitur hic secundum quod est
genus vitiorum, sed sicut dictum est. Rancor etiam non accipitur hic
communiter pro odio, sed pro quadam indignatione, sicut dictum est.
Et idem dicendum est de aliis.
Ad tertium dicendum quod etiam Cassianus, in libro de institutis
Coenob., distinguit tristitiam ab acedia, sed convenientius
Gregorius acediam tristitiam nominat. Quia sicut supra dictum est,
tristitia non est vitium ab aliis distinctum secundum quod aliquis
recedit a gravi et laborioso opere, vel secundum quascumque alias
causas aliquis tristetur, sed solum secundum quod contristatur de bono
divino. Quod pertinet ad rationem acediae, quae intantum convertit ad
quietem indebitam inquantum aspernatur bonum divinum. Illa autem quae
Isidorus ponit oriri ex tristitia et acedia reducuntur ad ea quae
Gregorius ponit. Nam amaritudo, quam ponit Isidorus oriri ex
tristitia, est quidam effectus rancoris. Otiositas autem et
somnolentia reducuntur ad torporem circa praecepta, circa quae est
aliquis otiosus, omnino ea praetermittens et somnolentus, ea
negligenter implens. Omnia autem alia quinque quae ponit ex acedia
oriri pertinent ad evagationem mentis circa illicita. Quae quidem
secundum quod in ipsa arce mentis residet volentis importune ad diversa
se diffundere, vocatur importunitas mentis; secundum autem quod
pertinet ad cognitivam, dicitur curiositas; quantum autem ad
locutionem, dicitur verbositas; quantum autem ad corpus in eodem loco
non manens, dicitur inquietudo corporis, quando scilicet aliquis per
inordinatos motus membrorum vagationem indicat mentis; quantum autem ad
diversa loca, dicitur instabilitas. Vel potest accipi instabilitas
secundum mutabilitatem propositi.
|
|