|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod invidia non sit
tristitia. Obiectum enim tristitiae est malum. Sed obiectum invidiae
est bonum, dicit enim Gregorius, in V Moral., de invido loquens,
tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas torquet aliena.
Ergo invidia non est tristitia.
2. Praeterea, similitudo non est causa tristitiae, sed magis
delectationis. Sed similitudo est causa invidiae, dicit enim
philosophus, in II Rhet., invidebunt tales quibus sunt aliqui
similes aut secundum genus, aut secundum cognationem, aut secundum
staturam, aut secundum habitum, aut secundum opinionem. Ergo invidia
non est tristitia.
3. Praeterea, tristitia ex aliquo defectu causatur, unde illi qui
sunt in magno defectu sunt ad tristitiam proni, ut supra dictum est,
cum de passionibus ageretur. Sed illi quibus modicum deficit, et qui
sunt amatores honoris, et qui reputantur sapientes, sunt invidi; ut
patet per philosophum, in II Rhet. Ergo invidia non est
tristitia.
4. Praeterea, tristitia delectationi opponitur. Oppositorum autem
non est eadem causa. Ergo, cum memoria bonorum habitorum sit causa
delectationis, ut supra dictum est, non erit causa tristitiae. Est
autem causa invidiae, dicit enim philosophus, in II Rhet., quod
his aliqui invident qui habent aut possederunt quae ipsis conveniebant
aut quae ipsi quandoque possidebant. Ergo invidia non est tristitia.
Sed contra est quod Damascenus, in II libro, ponit invidiam
speciem tristitiae, et dicit quod invidia est tristitia in alienis
bonis.
Respondeo dicendum quod obiectum tristitiae est malum proprium.
Contingit autem id quod est alienum bonum apprehendi ut malum
proprium. Et secundum hoc de bono alieno potest esse tristitia. Sed
hoc contingit dupliciter. Uno modo, quando quis tristatur de bono
alicuius inquantum imminet sibi ex hoc periculum alicuius nocumenti,
sicut cum homo tristatur de exaltatione inimici sui, timens ne eum
laedat. Et talis tristitia non est invidia, sed magis timoris
effectus; ut philosophus dicit, in II Rhet. Alio modo bonum
alterius aestimatur ut malum proprium inquantum est diminutivum propriae
gloriae vel excellentiae. Et hoc modo de bono alterius tristatur
invidia. Et ideo praecipue de illis bonis homines invident in quibus
est gloria, et in quibus homines amant honorari et in opinione esse;
ut philosophus dicit, in II Rhet.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet id quod est bonum uni
apprehendi ut malum alteri. Et secundum hoc tristitia aliqua potest
esse de bono, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod quia invidia est de gloria alterius inquantum
diminuit gloriam quam quis appetit, consequens est ut ad illos tantum
invidia habeatur quibus homo vult se aequare vel praeferre in gloria.
Hoc autem non est respectu multum a se distantium, nullus enim, nisi
insanus, studet se aequare vel praeferre in gloria his qui sunt multo
eo maiores, puta plebeius homo regi; vel etiam rex plebeio, quem
multum excedit. Et ideo his qui multum distant vel loco vel tempore
vel statu homo non invidet, sed his qui sunt propinqui, quibus se
nititur aequare vel praeferre. Nam cum illi excedunt in gloria,
accidit hoc contra nostram utilitatem, et inde causatur tristitia.
Similitudo autem delectationem causat inquantum concordat voluntati.
Ad tertium dicendum quod nullus conatur ad ea in quibus est multum
deficiens. Et ideo cum aliquis in hoc eum excedat, non invidet. Sed
si modicum deficiat, videtur quod ad hoc pertingere possit, et sic ad
hoc conatur. Unde si frustraretur eius conatus propter excessum
gloriae alterius, tristatur. Et inde est quod amatores honoris sunt
magis invidi. Et similiter etiam pusillanimes sunt invidi, quia omnia
reputant magna, et quidquid boni alicui accidat, reputant se in magno
superatos esse. Unde et Iob V dicitur, parvulum occidit invidia.
Et dicit Gregorius, in V Moral., quod invidere non possumus nisi
eis quos nobis in aliquo meliores putamus.
Ad quartum dicendum quod memoria praeteritorum bonorum, inquantum
fuerunt habita, delectationem causat, sed inquantum sunt amissa,
causant tristitiam. Et inquantum ab aliis habentur, causant
invidiam, quia hoc maxime videtur gloriae propriae derogare. Et ideo
dicit philosophus, in II Rhet., quod senes invident iunioribus;
et illi qui multa expenderunt ad aliquid consequendum invident his qui
parvis expensis illud sunt consecuti; dolent enim de amissione suorum
bonorum, et de hoc quod alii consecuti sunt bona.
|
|