|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod invidia non sit
peccatum. Dicit enim Hieronymus, ad Laetam, de Instruct.
filiae, habeat socias cum quibus discat, quibus invideat, quarum
laudibus mordeatur. Sed nullus est sollicitandus ad peccandum. Ergo
invidia non est peccatum.
2. Praeterea, invidia est tristitia de alienis bonis, ut
Damascenus dicit. Sed hoc quandoque laudabiliter fit, dicitur enim
Prov. XXIX, cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
Ergo invidia non semper est peccatum.
3. Praeterea, invidia zelum quendam nominat. Sed zelus quidam est
bonus, zelus domus tuae comedit me. Secundum illud Psalm., ergo
invidia non semper est peccatum.
4. Praeterea, poena dividitur contra culpam. Sed invidia est
quaedam poena, dicit enim Gregorius, V Moral., cum devictum cor
livoris putredo corruperit, ipsa quoque exteriora indicant quam
graviter animum vesania instigat, color quippe pallore afficitur,
oculi deprimuntur, mens accenditur, membra frigescunt, fit in
cogitatione rabies, in dentibus stridor. Ergo invidia non est
peccatum.
Sed contra est quod dicitur ad Gal. V, non efficiamur inanis
gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, invidia est tristitia de
alienis bonis. Sed haec tristitia potest contingere quatuor modis.
Uno quidem modo, quando aliquis dolet de bono alicuius inquantum ex eo
timetur nocumentum vel sibi ipsi vel etiam aliis bonis. Et talis
tristitia non est invidia, ut dictum est; et potest esse sine
peccato. Unde Gregorius, XXII Moral., ait, evenire plerumque
solet ut, non amissa caritate, et inimici nos ruina laetificet, et
rursum eius gloria sine invidiae culpa contristet, cum et ruente eo
quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste
opprimi formidamus. Alio modo potest aliquis tristari de bono
alterius, non ex eo quod ipse habet bonum, sed ex eo quod nobis deest
bonum illud quod ipse habet. Et hoc proprie est zelus; ut philosophus
dicit, in II Rhet. Et si iste zelus sit circa bona honesta,
laudabilis est, secundum illud I ad Cor. XIV, aemulamini
spiritualia. Si autem sit de bonis temporalibus, potest esse cum
peccato, et sine peccato. Tertio modo aliquis tristatur de bono
alterius inquantum ille cui accidit bonum est eo indignus. Quae quidem
tristitia non potest oriri ex bonis honestis, ex quibus aliquis iustus
efficitur; sed sicut philosophus dicit, in II Rhet., est de
divitiis et de talibus, quae possunt provenire dignis et indignis. Et
haec tristitia, secundum ipsum, vocatur Nemesis, et pertinet ad
bonos mores. Sed hoc ideo dicit quia considerabat ipsa bona temporalia
secundum se, prout possunt magna videri non respicientibus ad aeterna.
Sed secundum doctrinam fidei, temporalia bona quae indignis proveniunt
ex iusta Dei ordinatione disponuntur vel ad eorum correctionem vel ad
eorum damnationem, et huiusmodi bona quasi nihil sunt in comparatione
ad bona futura, quae servantur bonis. Et ideo huiusmodi tristitia
prohibetur in Scriptura sacra, secundum illud Psalm., noli aemulari
in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Et alibi,
pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem
peccatorum videns. Quarto aliquis tristatur de bonis alicuius
inquantum alter excedit ipsum in bonis. Et hoc proprie est invidia.
Et istud semper est pravum, ut etiam philosophus dicit, in II
Rhet., quia dolet de eo de quo est gaudendum, scilicet de bono
proximi.
Ad primum ergo dicendum quod ibi sumitur invidia pro zelo quo quis
debet incitari ad proficiendum cum melioribus.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de tristitia alienorum
bonorum secundum primum modum.
Ad tertium dicendum quod invidia differt a zelo, sicut dictum est.
Unde zelus aliquis potest esse bonus, sed invidia semper est mala.
Ad quartum dicendum quod nihil prohibet aliquod peccatum, ratione
alicuius adiuncti, poenale esse; ut supra dictum est, cum de peccatis
ageretur.
|
|