|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod invidia non sit peccatum
mortale. Invidia enim, cum sit tristitia, est passio appetitus
sensitivi. Sed in sensualitate non est peccatum mortale, sed solum in
ratione; ut patet per Augustinum, XII de Trin. Ergo invidia non
est peccatum mortale.
2. Praeterea, in infantibus non potest esse peccatum mortale. Sed
in eis potest esse invidia, dicit enim Augustinus, in I Confess.,
vidi ego et expertus sum zelantem puerum, nondum loquebatur, et
intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum. Ergo invidia non
est peccatum mortale.
3. Praeterea, omne peccatum mortale alicui virtuti contrariatur.
Sed invidia non contrariatur alicui virtuti, sed Nemesi, quae est
quaedam passio; ut patet per philosophum, in II Rhet. Ergo
invidia non est peccatum mortale.
Sed contra est quod dicitur Iob V, parvulum occidit invidia. Nihil
autem occidit spiritualiter nisi peccatum mortale. Ergo invidia est
peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod invidia ex genere suo est peccatum mortale.
Genus enim peccati ex obiecto consideratur. Invidia autem, secundum
rationem sui obiecti, contrariatur caritati, per quam est vita animae
spiritualis, secundum illud I Ioan. III, nos scimus quoniam
translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres.
Utriusque enim obiectum, et caritatis et invidiae, est bonum
proximi, sed secundum contrarium motum, nam caritas gaudet de bono
proximi, invidia autem de eodem tristatur, ut ex dictis patet. Unde
manifestum est quod invidia ex suo genere est peccatum mortale. Sed
sicut supra dictum est, in quolibet genere peccati mortalis inveniuntur
aliqui imperfecti motus in sensualitate existentes qui sunt peccata
venialia, sicut in genere adulterii primus motus concupiscentiae, et
in genere homicidii primus motus irae. Ita etiam et in genere invidiae
inveniuntur aliqui primi motus quandoque etiam in viris perfectis, qui
sunt peccata venialia.
Ad primum ergo dicendum quod motus invidiae secundum quod est passio
sensualitatis, est quoddam imperfectum in genere actuum humanorum,
quorum principium est ratio. Unde talis invidia non est peccatum
mortale. Et similis est ratio de invidia parvulorum, in quibus non
est usus rationis.
Unde patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod invidia, secundum philosophum, in II
Rhet. opponitur et Nemesi et misericordiae, sed secundum diversa.
Nam misericordiae opponitur directe, secundum contrarietatem
principalis obiecti, invidus enim tristatur de bono proximi;
misericors autem tristatur de malo proximi. Unde invidi non sunt
misericordes, sicut ibidem dicitur, nec e converso. Ex parte vero
eius de cuius bono tristatur invidus, opponitur invidia Nemesi,
Nemeseticus enim tristatur de bono indigne agentium, secundum illud
Psalm., zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns; invidus
autem tristatur de bono eorum qui sunt digni. Unde patet quod prima
contrarietas est magis directa quam secunda. Misericordia autem
quaedam virtus est, et caritatis proprius effectus. Unde invidia
misericordiae opponitur et caritati.
|
|