|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod invidia non sit vitium
capitale. Vitia enim capitalia distinguuntur contra filias capitalium
vitiorum. Sed invidia est filia inanis gloriae, dicit enim
philosophus, in II Rhet., quod amatores honoris et gloriae magis
invident. Ergo invidia non est vitium capitale.
2. Praeterea, vitia capitalia videntur esse leviora quam alia quae
ex eis oriuntur, dicit enim Gregorius, XXXI Moral., prima
vitia deceptae menti quasi sub quadam ratione se ingerunt, sed quae
sequuntur, dum mentem ad omnem insaniam protrahunt, quasi bestiali
clamore mentem confundunt. Sed invidia videtur esse gravissimum
peccatum, dicit enim Gregorius, V Moral., quamvis per omne vitium
quod perpetratur humano cordi antiqui hostis virus infunditur, in hac
tamen nequitia tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae
malitiae pestem vomit. Ergo invidia non est vitium capitale.
3. Praeterea, videtur quod inconvenienter eius filiae assignentur a
Gregorio, XXXI Moral., ubi dicit quod de invidia oritur odium,
susurratio, detractio, exultatio in adversis proximi et afflictio in
prosperis. Exultatio enim in adversis proximi, et afflictio in
prosperis, idem videtur esse quod invidia, ut ex praemissis patet.
Non ergo ista debent poni ut filiae invidiae.
Sed contra est auctoritas Gregorii, XXXI Moral., qui ponit
invidiam vitium capitale, et ei praedictas filias assignat.
Respondeo dicendum quod sicut acedia est tristitia de bono spirituali
divino, ita invidia est tristitia de bono proximi. Dictum est autem
supra acediam esse vitium capitale, ea ratione quia ex acedia homo
impellitur ad aliqua facienda vel ut fugiat tristitiam vel ut tristitiae
satisfaciat. Unde eadem ratione invidia ponitur vitium capitale.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in XXXI
Moral. capitalia vitia tanta sibi coniunctione coniunguntur ut non
nisi unum de altero proferatur. Prima namque superbiae soboles inanis
est gloria, quae dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam
gignit, quia dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius
adipisci valeat, tabescit. Non est ergo contra rationem vitii
capitalis quod ipsum ex alio oriatur, sed quod non habeat aliquam
principalem rationem producendi ex se multa genera peccatorum. Forte
tamen propter hoc quod invidia manifeste ex inani gloria nascitur, non
ponitur vitium capitale neque ab Isidoro, in libro de summo bono,
neque a Cassiano, in libro de Instit. Coenob.
Ad secundum dicendum quod ex verbis illis non habetur quod invidia sit
maximum peccatorum, sed quod quando Diabolus invidiam suggerit, ad
hoc hominem inducit quod ipse principaliter in corde habet; quia sicut
ibi inducitur consequenter, invidia Diaboli mors introivit in orbem
terrarum. Est tamen quaedam invidia quae inter gravissima peccata
computatur, scilicet invidentia fraternae gratiae, secundum quod
aliquis dolet de ipso augmento gratiae Dei, non solum de bono
proximi. Unde ponitur peccatum in spiritum sanctum, quia per hanc
invidentiam homo quodammodo invidet spiritui sancto, qui in suis
operibus glorificatur.
Ad tertium dicendum quod numerus filiarum invidiae sic potest sumi.
Quia in conatu invidiae est aliquid tanquam principium, et aliquid
tanquam medium, et aliquid tanquam terminus. Principium quidem est ut
aliquis diminuat gloriam alterius vel in occulto, et sic est
susurratio; vel manifeste, et sic est detractio. Medium autem est
quia aliquis intendens diminuere gloriam alterius aut potest, et sic
est exultatio in adversis; aut non potest, et sic est afflictio in
prosperis. Terminus autem est in ipso odio, quia sicut bonum
delectans causat amorem, ita tristitia causat odium, ut supra dictum
est. Afflictio autem in prosperis proximi uno modo est ipsa invidia,
inquantum scilicet aliquis tristatur de prosperis alicuius secundum quod
habent quandam gloriam. Alio vero modo est filia invidiae, secundum
quod prospera proximi eveniunt contra conatum invidentis, qui nititur
impedire. Exultatio autem in adversis non est directe idem quod
invidia, sed ex ea sequitur, nam ex tristitia de bono proximi, quae
est invidia, sequitur exultatio de malo eiusdem.
|
|