|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod discordia non sit
peccatum. Discordare enim ab aliquo est recedere ab alterius
voluntate. Sed hoc non videtur esse peccatum, quia voluntas proximi
non est regula voluntatis nostrae, sed sola voluntas divina. Ergo
discordia non est peccatum.
2. Praeterea, quicumque inducit aliquem ad peccandum, et ipse
peccat. Sed inducere inter aliquos discordiam non videtur esse
peccatum, dicitur enim Act. XXIII, quod sciens Paulus quia una
pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum, exclamavit in
Concilio, viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum,
de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor. Et cum haec dixisset,
facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos. Ergo discordia
non est peccatum.
3. Praeterea, peccatum, praecipue mortale, in sanctis viris non
invenitur. Sed in sanctis viris invenitur discordia, dicitur enim
Act. XV, facta est dissensio inter Paulum et Barnabam, ita ut
discederent ab invicem. Ergo discordia non est peccatum, et maxime
mortale.
Sed contra est quod ad Gal. V dissensiones, idest discordiae,
ponuntur inter opera carnis, de quibus subditur, qui talia agunt,
regnum Dei non consequuntur. Nihil autem excludit a regno Dei nisi
peccatum mortale. Ergo discordia est peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod discordia concordiae opponitur. Concordia
autem, ut supra dictum est, ex caritate causatur, inquantum scilicet
caritas multorum corda coniungit in aliquid unum, quod est
principaliter quidem bonum divinum, secundario autem bonum proximi.
Discordia igitur ea ratione est peccatum, inquantum huiusmodi
concordiae contrariatur. Sed sciendum quod haec concordia per
discordiam tollitur dupliciter, uno quidem modo, per se; alio vero
modo, per accidens. Per se quidem in humanis actibus et motibus
dicitur esse id quod est secundum intentionem. Unde per se discordat
aliquis a proximo quando scienter et ex intentione dissentit a bono
divino et a proximi bono, in quo debet consentire. Et hoc est
peccatum mortale ex suo genere, propter contrarietatem ad caritatem,
licet primi motus huius discordiae, propter imperfectionem actus, sint
peccata venialia. Per accidens autem in humanis actibus consideratur
ex hoc quod aliquid est praeter intentionem. Unde cum intentio
aliquorum est ad aliquod bonum quod pertinet ad honorem Dei vel
utilitatem proximi, sed unus aestimat hoc esse bonum, alius autem
habet contrariam opinionem, discordia tunc est per accidens contra
bonum divinum vel proximi. Et talis discordia non est peccatum, nec
repugnat caritati, nisi huiusmodi discordia sit vel cum errore circa ea
quae sunt de necessitate salutis, vel pertinacia indebite adhibeatur,
cum etiam supra dictum est quod concordia quae est caritatis effectus
est unio voluntatum, non unio opinionum. Ex quo patet quod discordia
quandoque est ex peccato unius tantum, puta cum unus vult bonum, cui
alius scienter resistit, quandoque autem est cum peccato utriusque,
puta cum uterque dissentit a bono alterius, et uterque diligit bonum
proprium.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas unius hominis secundum se
considerata non est regula voluntatis alterius. Sed inquantum voluntas
proximi inhaeret voluntati Dei, fit per consequens regula regulata
secundum primam regulam. Et ideo discordare a tali voluntate est
peccatum, quia per hoc discordatur a regula divina.
Ad secundum dicendum quod sicut voluntas hominis adhaerens Deo est
quaedam regula recta, a qua peccatum est discordare; ita etiam
voluntas hominis Deo contraria est quaedam perversa regula, a qua
bonum est discordare. Facere ergo discordiam per quam tollitur bona
concordia quam caritas facit, est grave peccatum, unde dicitur Prov.
VI, sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima eius,
et hoc septimum ponit eum qui seminat inter fratres discordias. Sed
causare discordiam per quam tollitur mala concordia, scilicet in mala
voluntate, est laudabile. Et hoc modo laudabile fuit quod Paulus
dissensionem posuit inter eos qui erant concordes in malo, nam et
dominus de se dicit, Matth. X, non veni pacem mittere, sed
gladium.
Ad tertium dicendum quod discordia quae fuit inter Paulum et Barnabam
fuit per accidens et non per se, uterque enim intendebat bonum, sed
uni videbatur hoc esse bonum, alii aliud. Quod ad defectum humanum
pertinebat, non enim erat talis controversia in his quae sunt de
necessitate salutis. Quamvis hoc ipsum fuerit ex divina providentia
ordinatum, propter utilitatem inde consequentem.
|
|