|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod discordia non sit filia
inanis gloriae. Ira enim est aliud vitium ab inani gloria. Sed
discordia videtur esse filia irae, secundum illud Prov. XV, vir
iracundus provocat rixas. Ergo non est filia inanis gloriae.
2. Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., exponens illud
quod habetur Ioan. VII, nondum erat spiritus datus, livor
separat, caritas iungit. Sed discordia nihil est aliud quam quaedam
separatio voluntatum. Ergo discordia procedit ex livore, idest
invidia, magis quam ex inani gloria.
3. Praeterea, illud ex quo multa mala oriuntur videtur esse vitium
capitale. Sed discordia est huiusmodi, quia super illud Matth.
XII, omne regnum contra se divisum desolabitur, dicit Hieronymus,
quo modo concordia parvae res crescunt, sic discordia maximae
dilabuntur. Ergo ipsa discordia debet poni vitium capitale, magis
quam filia inanis gloriae.
Sed contra est auctoritas Gregorii, XXXI Moral.
Respondeo dicendum quod discordia importat quandam disgregationem
voluntatum, inquantum scilicet voluntas unius stat in uno, et voluntas
alterius stat in altero. Quod autem voluntas alicuius in proprio
sistat, provenit ex hoc quod aliquis ea quae sunt sua praefert his quae
sunt aliorum. Quod cum inordinate fit, pertinet ad superbiam et
inanem gloriam. Et ideo discordia, per quam unusquisque sequitur quod
suum est et recedit ab eo quod est alterius, ponitur filia inanis
gloriae.
Ad primum ergo dicendum quod rixa non est idem quod discordia. Nam
rixa consistit in exteriori opere, unde convenienter causatur ab ira,
quae movet animum ad nocendum proximo. Sed discordia consistit in
disiunctione motuum voluntatis, quam facit superbia vel inanis gloria,
ratione iam dicta.
Ad secundum dicendum quod in discordia consideratur quidem ut terminus
a quo recessus a voluntate alterius, et quantum ad hoc causatur ex
invidia. Ut terminus autem ad quem, accessus ad id quod est sibi
proprium, et quantum ad hoc causatur ex inani gloria. Et quia in
quolibet motu terminus ad quem est potior termino a quo (finis enim est
potior principio), potius ponitur discordia filia inanis gloriae quam
invidiae, licet ex utraque oriri possit secundum diversas rationes, ut
dictum est.
Ad tertium dicendum quod ideo concordia magnae res crescunt et per
discordiam dilabuntur, quia virtus quanto est magis unita, tanto est
fortior, et per separationem diminuitur; ut dicitur in libro de
causis. Unde patet quod hoc pertinet ad proprium effectum discordiae,
quae est divisio voluntatum, non autem pertinet ad originem diversorum
vitiorum a discordia, per quod habeat rationem vitii capitalis.
|
|