|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod contentio non sit
peccatum mortale. Peccatum enim mortale in viris spiritualibus non
invenitur. In quibus tamen invenitur contentio, secundum illud Luc.
XXII, facta est contentio inter discipulos Iesu, quis eorum esset
maior. Ergo contentio non est peccatum mortale.
2. Praeterea, nulli bene disposito debet placere peccatum mortale in
proximo. Sed dicit apostolus, ad Philipp. I, quidam ex
contentione Christum annuntiant; et postea subdit, et in hoc gaudeo,
sed et gaudebo. Ergo contentio non est peccatum mortale.
3. Praeterea, contingit quod aliqui vel in iudicio vel in
disputatione contendunt non aliquo animo malignandi, sed potius
intendentes ad bonum, sicut illi qui contra haereticos disputando
contendunt. Unde super illud, I Reg. XIV, accidit quadam die
etc., dicit Glossa, Catholici contra haereticos contentiones
commovent, ubi prius ad certamen convocantur. Ergo contentio non est
peccatum mortale.
4. Praeterea, Iob videtur cum Deo contendisse, secundum illud
Iob XXXIX, numquid qui contendit cum Deo tam facile
conquiescit? Et tamen Iob non peccavit mortaliter, quia dominus de
eo dicit, non estis locuti recte coram me, sicut servus meus Iob, ut
habetur Iob ult. Ergo contentio non semper est peccatum mortale.
Sed contra est quod contrariatur praecepto apostoli, qui dicit II ad
Tim. II, noli verbis contendere. Et Gal. V contentio numeratur
inter opera carnis, quae qui agunt, regnum Dei non possident, ut
ibidem dicitur. Sed omne quod excludit a regno Dei, et quod
contrariatur praecepto, est peccatum mortale. Ergo contentio est
peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod contendere est contra aliquem tendere. Unde
sicut discordia contrarietatem quandam importat in voluntate, ita
contentio contrarietatem quandam importat in locutione. Et propter hoc
etiam cum oratio alicuius per contraria se diffundit, vocatur
contentio, quae ponitur unus color rhetoricus a Tullio, qui dicit,
contentio est cum ex contrariis rebus oratio efficitur, hoc pacto,
habet assentatio iucunda principia, eadem exitus amarissimos affert.
Contrarietas autem locutionis potest attendi dupliciter, uno modo,
quantum ad intentionem contendentis; alio modo, quantum ad modum. In
intentione quidem considerandum est utrum aliquis contrarietur
veritati, quod est vituperabile, vel falsitati, quod est laudabile.
In modo autem considerandum est utrum talis modus contrariandi
conveniat et personis et negotiis, quia hoc est laudabile (unde et
Tullius dicit, in III Rhet., quod contentio est oratio acris ad
confirmandum et confutandum accommodata), vel excedat convenientiam
personarum et negotiorum, et sic contentio est vituperabilis. Si ergo
accipiatur contentio secundum quod importat impugnationem veritatis et
inordinatum modum, sic est peccatum mortale. Et hoc modo definit
Ambrosius contentionem, dicens, contentio est impugnatio veritatis
cum confidentia clamoris. Si autem contentio dicatur impugnatio
falsitatis cum debito modo acrimoniae, sic contentio est laudabilis.
Si autem accipiatur contentio secundum quod importat impugnationem
falsitatis cum inordinato modo, sic potest esse peccatum veniale, nisi
forte tanta inordinatio fiat in contendendo quod ex hoc generetur
scandalum aliorum. Unde et apostolus, cum dixisset, II ad Tim.
II, noli verbis contendere, subdit, ad nihil enim utile est, nisi
ad subversionem audientium.
Ad primum ergo dicendum quod in discipulis Christi non erat contentio
cum intentione impugnandi veritatem, quia unusquisque defendebat quod
sibi verum videbatur. Erat tamen in eorum contentione inordinatio,
quia contendebant de quo non erat contendendum, scilicet de primatu
honoris; nondum enim erant spirituales, sicut Glossa ibidem dicit.
Unde et dominus eos consequenter compescuit.
Ad secundum dicendum quod illi qui ex contentione Christum
praedicabant reprehensibiles erant, quia quamvis non impugnarent
veritatem fidei, sed eam praedicarent, impugnabant tamen veritatem
quantum ad hoc quod putabant se suscitare pressuram apostolo veritatem
fidei praedicanti. Unde apostolus non gaudebat de eorum contentione,
sed de fructu qui ex hoc proveniebat, scilicet quod Christus
annuntiabatur, quia ex malis etiam occasionaliter subsequuntur bona.
Ad tertium dicendum quod secundum completam rationem contentionis prout
est peccatum mortale, ille in iudicio contendit qui impugnat veritatem
iustitiae, et in disputatione contendit qui intendit impugnare
veritatem doctrinae. Et secundum hoc Catholici non contendunt contra
haereticos, sed potius e converso. Si autem accipiatur contentio in
iudicio vel disputatione secundum imperfectam rationem, scilicet
secundum quod importat quandam acrimoniam locutionis, sic non semper
est peccatum mortale.
Ad quartum dicendum quod contentio ibi sumitur communiter pro
disputatione. Dixerat enim Iob, XIII cap., ad omnipotentem
loquar, et disputare cum Deo cupio, non tamen intendens neque
veritatem impugnare, sed exquirere; neque circa hanc inquisitionem
aliqua inordinatione vel animi vel vocis uti.
|
|