|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contentio non sit filia
inanis gloriae. Contentio enim affinitatem habet ad zelum, unde
dicitur I ad Cor. III, cum sit inter vos zelus et contentio,
nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Zelus autem ad
invidiam pertinet. Ergo contentio magis ex invidia oritur.
2. Praeterea, contentio cum clamore quodam est. Sed clamor ex ira
oritur; ut patet per Gregorium, XXXI Moral. Ergo etiam
contentio oritur ex ira.
3. Praeterea, inter alia scientia praecipue videtur esse materia
superbiae et inanis gloriae, secundum illud I ad Cor. VIII,
scientia inflat. Sed contentio provenit plerumque ex defectu
scientiae, per quam veritas cognoscitur, non impugnatur. Ergo
contentio non est filia inanis gloriae.
Sed contra est auctoritas Gregorii, XXXI Moral.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, discordia est filia
inanis gloriae, eo quod discordantium uterque in suo proprio stat, et
unus alteri non acquiescit; proprium autem superbiae est et inanis
gloriae propriam excellentiam quaerere. Sicut autem discordantes
aliqui sunt ex hoc quod stant corde in propriis, ita contendentes sunt
aliqui ex hoc quod unusquisque verbo id quod sibi videtur defendit. Et
ideo eadem ratione ponitur contentio filia inanis gloriae sicut et
discordia.
Ad primum ergo dicendum quod contentio, sicut et discordia, habet
affinitatem cum invidia quantum ad recessum eius a quo aliquis discordat
vel cum quo contendit. Sed quantum ad id in quo sistit ille qui
contendit, habet convenientiam cum superbia et inani gloria, inquantum
scilicet in proprio sensu statur, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod clamor assumitur in contentione de qua
loquimur ad finem impugnandae veritatis. Unde non est principale in
contentione. Et ideo non oportet quod contentio ex eodem derivetur ex
quo derivatur clamor.
Ad tertium dicendum quod superbia et inanis gloria occasionem sumunt
praecipue a bonis, etiam sibi contrariis, puta cum de humilitate
aliquis superbit, est enim huiusmodi derivatio non per se, sed per
accidens, secundum quem modum nihil prohibet contrarium a contrario
oriri. Et ideo nihil prohibet ea quae ex superbia vel inani gloria per
se et directe oriuntur causari ex contrariis eorum ex quibus
occasionaliter superbia oritur.
|
|