|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod schisma non sit peccatum
speciale. Schisma enim, ut Pelagius Papa dicit, scissuram sonat.
Sed omne peccatum scissuram quandam facit, secundum illud Isaiae
LIX, peccata vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum. Ergo
schisma non est speciale peccatum.
2. Praeterea, illi videntur esse schismatici qui Ecclesiae non
obediunt. Sed per omne peccatum fit homo inobediens praeceptis
Ecclesiae, quia peccatum, secundum Ambrosium, est caelestium
inobedientia mandatorum. Ergo omne peccatum est schisma.
3. Praeterea, haeresis etiam dividit hominem ab unitate fidei. Si
ergo schismatis nomen divisionem importat, videtur quod non differat a
peccato infidelitatis quasi speciale peccatum.
Sed contra est quod Augustinus, contra Faustum, distinguit inter
schisma et haeresim, dicens quod schisma est eadem opinantem atque
eodem ritu colentem quo ceteri, solo congregationis delectari
dissidio, haeresis vero diversa opinatur ab his quae Catholica credit
Ecclesia. Ergo schisma non est generale peccatum.
Respondeo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol.,
nomen schismatis a scissura animorum vocatum est. Scissio autem
unitati opponitur. Unde peccatum schismatis dicitur quod directe et
per se opponitur unitati, sicut enim in rebus naturalibus id quod est
per accidens non constituit speciem, ita etiam nec in rebus moralibus.
In quibus id quod est intentum est per se, quod autem sequitur praeter
intentionem est quasi per accidens. Et ideo peccatum schismatis
proprie est speciale peccatum ex eo quod intendit se ab unitate separare
quam caritas facit. Quae non solum alteram personam alteri unit
spirituali dilectionis vinculo, sed etiam totam Ecclesiam in unitate
spiritus. Et ideo proprie schismatici dicuntur qui propria sponte et
intentione se ab unitate Ecclesiae separant, quae est unitas
principalis, nam unitas particularis aliquorum ad invicem ordinatur ad
unitatem Ecclesiae, sicut compositio singulorum membrorum in corpore
naturali ordinatur ad totius corporis unitatem. Ecclesiae autem unitas
in duobus attenditur, scilicet in connexione membrorum Ecclesiae ad
invicem, seu communicatione; et iterum in ordine omnium membrorum
Ecclesiae ad unum caput; secundum illud ad Coloss. II, inflatus
sensu carnis suae, et non tenens caput, ex quo totum corpus, per
nexus et coniunctiones subministratum et constructum, crescit in
augmentum Dei. Hoc autem caput est ipse Christus, cuius vicem in
Ecclesia gerit summus pontifex. Et ideo schismatici dicuntur qui
subesse renuunt summo pontifici, et qui membris Ecclesiae ei subiectis
communicare recusant.
Ad primum ergo dicendum quod divisio hominis a Deo per peccatum non
est intenta a peccante, sed praeter intentionem eius accidit ex
inordinata conversione ipsius ad commutabile bonum. Et ideo non est
schisma, per se loquendo.
Ad secundum dicendum quod non obedire praeceptis cum rebellione quadam
constituit schismatis rationem. Dico autem cum rebellione, cum et
pertinaciter praecepta Ecclesiae contemnit, et iudicium eius subire
recusat. Hoc autem non facit quilibet peccator. Unde non omne
peccatum est schisma.
Ad tertium dicendum quod haeresis et schisma distinguuntur secundum ea
quibus utrumque per se et directe opponitur. Nam haeresis per se
opponitur fidei, schisma autem per se opponitur unitati ecclesiasticae
caritatis. Et ideo sicut fides et caritas sunt diversae virtutes,
quamvis quicumque careat fide careat caritate; ita etiam schisma et
haeresis sunt diversa vitia, quamvis quicumque est haereticus sit etiam
schismaticus, sed non convertitur. Et hoc est quod Hieronymus
dicit, in Epist. ad Gal., inter schisma et haeresim hoc interesse
arbitror, quod haeresis perversum dogma habet, schisma ab Ecclesia
separat. Et tamen sicut amissio caritatis est via ad amittendum
fidem, secundum illud I ad Tim. I, a quibus quidam aberrantes,
scilicet a caritate et aliis huiusmodi, conversi sunt in vaniloquium;
ita etiam schisma est via ad haeresim. Unde Hieronymus ibidem subdit
quod schisma a principio aliqua in parte potest intelligi diversum ab
haeresi, ceterum nullum schisma est, nisi sibi aliquam haeresim
confingat, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur.
|
|