|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod schisma gravius
peccatum sit quam infidelitas. Maius enim peccatum graviori poena
punitur, secundum illud Deut. XXV, pro mensura peccati erit et
plagarum modus. Sed peccatum schismatis gravius invenitur punitum quam
etiam peccatum infidelitatis sive idololatriae. Legitur enim Exod.
XXXII quod propter idololatriam sunt aliqui humana manu gladio
interfecti, de peccato autem schismatis legitur Num. XVI, si
novam rem fecerit dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et
omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in Infernum,
scietis quod blasphemaverunt dominum. Decem etiam tribus, quae vitio
schismatis a regno David recesserunt, sunt gravissime punitae, ut
habetur IV Reg. XVII. Ergo peccatum schismatis est gravius
peccato infidelitatis.
2. Praeterea, bonum multitudinis est maius et divinius quam bonum
unius; ut patet per philosophum, in I Ethic. Sed schisma est
contra bonum multitudinis, idest contra ecclesiasticam unitatem,
infidelitas autem est contra bonum particulare unius, quod est fides
unius hominis singularis. Ergo videtur quod schisma sit gravius
peccatum quam infidelitas.
3. Praeterea, maiori malo maius bonum opponitur; ut patet per
philosophum, in VIII Ethic. Sed schisma opponitur caritati,
quae est maior virtus quam fides, cui opponitur infidelitas, ut ex
praemissis patet. Ergo schisma est gravius peccatum quam infidelitas.
Sed contra, quod se habet ex additione ad alterum potius est vel in
bono vel in malo. Sed haeresis se habet per additionem ad schisma,
addit enim perversum dogma, ut patet ex auctoritate Hieronymi supra
inducta. Ergo schisma est minus peccatum quam infidelitas.
Respondeo dicendum quod gravitas peccati dupliciter potest
considerari, uno modo, secundum suam speciem; alio modo, secundum
circumstantias. Et quia circumstantiae particulares sunt et infinitis
modis variari possunt, cum quaeritur in communi de duobus peccatis quod
sit gravius, intelligenda est quaestio de gravitate quae attenditur
secundum genus peccati. Genus autem seu species peccati attenditur ex
obiecto; sicut ex supradictis patet. Et ideo illud peccatum quod
maiori bono contrariatur est ex suo genere gravius, sicut peccatum in
Deum quam peccatum in proximum. Manifestum est autem quod infidelitas
est peccatum contra ipsum Deum, secundum quod in se est veritas
prima, cui fides innititur. Schisma autem est contra ecclesiasticam
unitatem, quae est quoddam bonum participatum, et minus quam sit ipse
Deus. Unde manifestum est quod peccatum infidelitatis ex suo genere
est gravius quam peccatum schismatis, licet possit contingere quod
aliquis schismaticus gravius peccet quam quidam infidelis, vel propter
maiorem contemptum, vel propter maius periculum quod inducit, vel
propter aliquid huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod populo illi manifestum erat iam per legem
susceptam quod erat unus Deus et quod non erant alii dii colendi, et
hoc erat apud eos per multiplicia signa confirmatum. Et ideo non
oportebat quod peccantes contra hanc fidem per idololatriam punirentur
inusitata aliqua et insolita poena, sed solum communi. Sed non erat
sic notum apud eos quod Moyses deberet esse semper eorum princeps. Et
ideo rebellantes eius principatui oportebat miraculosa et insueta poena
puniri. Vel potest dici quod peccatum schismatis quandoque gravius est
punitum in populo illo quia erat ad seditiones et schismata promptus,
dicitur enim I Esdr. IV, civitas illa a diebus antiquis adversus
regem rebellat, et seditiones et praelia concitantur in ea. Poena
autem maior quandoque infligitur pro peccato magis consueto, ut supra
habitum est, nam poenae sunt medicinae quaedam ad arcendum homines a
peccato; unde ubi est maior pronitas ad peccandum, debet severior
poena adhiberi. Decem autem tribus non solum fuerunt punitae pro
peccato schismatis, sed etiam pro peccato idololatriae, ut ibidem
dicitur.
Ad secundum dicendum quod sicut bonum multitudinis est maius quam bonum
unius qui est de multitudine, ita est minus quam bonum extrinsecum ad
quod multitudo ordinatur, sicut bonum ordinis exercitus est minus quam
bonum ducis. Et similiter bonum ecclesiasticae unitatis, cui
opponitur schisma, est minus quam bonum veritatis divinae, cui
opponitur infidelitas.
Ad tertium dicendum quod caritas habet duo obiecta, unum principale,
scilicet bonitatem divinam; et aliud secundarium, scilicet bonum
proximi. Schisma autem et alia peccata quae fiunt in proximum
opponuntur caritati quantum ad secundarium bonum, quod est minus quam
obiectum fidei, quod est ipse Deus. Et ideo ista peccata sunt minora
quam infidelitas. Sed odium Dei, quod opponitur caritati quantum ad
principale obiectum, non est minus. Tamen inter peccata quae sunt in
proximum, peccatum schismatis videtur esse maximum, quia est contra
spirituale bonum multitudinis.
|
|