|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod schismatici habeant
aliquam potestatem. Dicit enim Augustinus, in libro contra
Donatist., sicut redeuntes ad Ecclesiam qui priusquam recederent
baptizati sunt non rebaptizantur, ita redeuntes qui priusquam
recederent ordinati sunt non utique rursus ordinantur. Sed ordo est
potestas quaedam. Ergo schismatici habent aliquam potestatem, quia
retinent ordinem.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Unic. Bapt.,
potest sacramentum tradere separatus, sicut potest habere separatus.
Sed potestas tradendi sacramenta est maxima potestas. Ergo
schismatici, qui sunt ab Ecclesia separati, habent potestatem
spiritualem.
3. Praeterea, Urbanus Papa dicit quod ab episcopis quondam
Catholice ordinatis sed in schismate a Romana Ecclesia separatis qui
consecrati sunt, eos, cum ad Ecclesiae unitatem redierint, servatis
propriis ordinibus, misericorditer suscipi iubemus, si eos vita et
scientia commendat. Sed hoc non esset nisi spiritualis potestas apud
schismaticos remaneret. Ergo schismatici habent spiritualem
potestatem.
Sed contra est quod Cyprianus dicit in quadam epistola, et habetur
VII, qu. I, Can. Novatianus, qui nec unitatem, inquit,
spiritus nec conventionis pacem observat, et se ab Ecclesiae vinculo
atque a sacerdotum collegio separat, nec episcopi potestatem habere
potest nec honorem.
Respondeo dicendum quod duplex est spiritualis potestas, una quidem
sacramentalis; alia iurisdictionalis. Sacramentalis quidem potestas
est quae per aliquam consecrationem confertur. Omnes autem
consecrationes Ecclesiae sunt immobiles, manente re quae consecratur,
sicut patet etiam in rebus inanimatis, nam altare semel consecratum non
consecratur iterum nisi fuerit dissipatum. Et ideo talis potestas
secundum suam essentiam remanet in homine qui per consecrationem eam est
adeptus quandiu vivit, sive in schisma sive in haeresim labatur, quod
patet ex hoc quod rediens ad Ecclesiam non iterum consecratur. Sed
quia potestas inferior non debet exire in actum nisi secundum quod
movetur a potestate superiori, ut etiam in rebus naturalibus patet;
inde est quod tales usum potestatis amittunt, ita scilicet quod non
liceat eis sua potestate uti. Si tamen usi fuerint, eorum potestas
effectum habet in sacramentalibus, quia in his homo non operatur nisi
sicut instrumentum Dei; unde effectus sacramentales non excluduntur
propter culpam quamcumque conferentis sacramentum. Potestas autem
iurisdictionalis est quae ex simplici iniunctione hominis confertur.
Et talis potestas non immobiliter adhaeret. Unde in schismaticis et
haereticis non manet. Unde non possunt nec absolvere nec excommunicare
nec indulgentias facere, aut aliquid huiusmodi, quod si fecerint,
nihil est actum. Cum ergo dicitur tales non habere potestatem
spiritualem, intelligendum est vel de potestate secunda, vel, si
referatur ad primam potestatem, non est referendum ad ipsam essentiam
potestatis, sed ad legitimum usum eius.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|