|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod poena schismaticorum non
sit conveniens ut excommunicentur. Excommunicatio enim maxime separat
hominem a communione sacramentorum. Sed Augustinus dicit, in libro
contra Donatist., quod Baptisma potest recipi a schismatico. Ergo
videtur quod excommunicatio non est conveniens poena schismatis.
2. Praeterea, ad fideles Christi pertinet ut eos qui sunt dispersi
reducant, unde contra quosdam dicitur Ezech. XXXIV, quod
abiectum est non reduxistis, quod perierat non quaesistis. Sed
schismatici convenientius reducuntur per aliquos qui eis communicent.
Ergo videtur quod non sint excommunicandi.
3. Praeterea, pro eodem peccato non infligitur duplex poena,
secundum illud Nahum I, non iudicabit Deus bis in idipsum. Sed pro
peccato schismatis aliqui poena temporali puniuntur, ut habetur
XXIII, qu. V, ubi dicitur, divinae et mundanae leges
statuerunt ut ab Ecclesiae unitate divisi, et eius pacem
perturbantes, a saecularibus potestatibus comprimantur. Non ergo sunt
puniendi per excommunicationem.
Sed contra est quod Num. XVI dicitur, recedite a tabernaculis
hominum impiorum, qui scilicet schisma fecerant, et nolite tangere
quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
Respondeo dicendum quod per quae peccat quis, per ea debet puniri, ut
dicitur Sap. XI. Schismaticus autem, ut ex dictis patet, in
duobus peccat. In uno quidem, quia separat se a communione membrorum
Ecclesiae. Et quantum ad hoc conveniens poena schismaticorum est ut
excommunicentur. In alio vero, quia subdi recusant capiti
Ecclesiae. Et ideo, quia coerceri nolunt per spiritualem potestatem
Ecclesiae, iustum est ut potestate temporali coerceantur.
Ad primum ergo dicendum quod Baptismum a schismaticis recipere non
licet nisi in articulo necessitatis, quia melius est de hac vita cum
signo Christi exire, a quocumque detur, etiam si sit Iudaeus vel
Paganus, quam sine hoc signo, quod per Baptismum confertur.
Ad secundum dicendum quod per excommunicationem non interdicitur illa
communicatio per quam aliquis salubribus monitis divisos reducit ad
Ecclesiae unitatem. Tamen et ipsa separatio quodammodo eos reducit,
dum, de sua separatione confusi, quandoque ad poenitentiam
adducuntur.
Ad tertium dicendum quod poenae praesentis vitae sunt medicinales; et
ideo quando una poena non sufficit ad coercendum hominem, superadditur
altera, sicut et medici diversas medicinas corporales apponunt quando
una non est efficax et ita Ecclesia, quando aliqui per
excommunicationem non sufficienter reprimuntur, adhibet coercionem
brachii saecularis. Sed si una poena sit sufficiens, non debet alia
adhiberi.
|
|