|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sit incompetens fidei
definitio quam apostolus ponit, ad Heb. XI, dicens, est autem
fides substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Nulla
enim qualitas est substantia. Sed fides est qualitas, cum sit virtus
theologica, ut supra dictum est. Ergo non est substantia.
2. Praeterea, diversarum virtutum diversa sunt obiecta. Sed res
speranda est obiectum spei. Non ergo debet poni in definitione fidei
tanquam eius obiectum.
3. Praeterea, fides magis perficitur per caritatem quam per spem,
quia caritas est forma fidei, ut infra dicetur. Magis ergo poni
debuit in definitione fidei res diligenda quam res speranda.
4. Praeterea, idem non debet poni in diversis generibus. Sed
substantia et argumentum sunt diversa genera non subalternatim posita.
Ergo inconvenienter fides dicitur esse substantia et argumentum.
5. Praeterea, per argumentum veritas manifestatur eius ad quod
inducitur argumentum. Sed illud dicitur esse apparens cuius veritas
est manifestata. Ergo videtur implicari oppositio in hoc quod dicitur
argumentum non apparentium. Inconvenienter ergo describitur fides.
In contrarium sufficit auctoritas apostoli.
Respondeo dicendum quod, licet quidam dicant praedicta apostoli verba
non esse fidei definitionem, tamen, si quis recte consideret, omnia
ex quibus fides potest definiri in praedicta descriptione tanguntur,
licet verba non ordinentur sub forma definitionis, sicut etiam apud
philosophos praetermissa syllogistica forma syllogismorum principia
tanguntur. Ad cuius evidentiam considerandum est quod, cum habitus
cognoscantur per actus et actus per obiecta, fides, cum sit habitus
quidam, debet definiri per proprium actum in comparatione ad proprium
obiectum. Actus autem fidei est credere, qui, sicut supra dictum
est, actus est intellectus determinati ad unum ex imperio voluntatis.
Sic ergo actus fidei habet ordinem et ad obiectum voluntatis, quod est
bonum et finis; et ad obiectum intellectus, quod est verum. Et quia
fides, cum sit virtus theologica, sicut supra dictum est, habet idem
pro obiecto et fine, necesse est quod obiectum fidei et finis
proportionaliter sibi correspondeant. Dictum est autem supra quod
veritas prima est obiectum fidei secundum quod ipsa est non visa et ea
quibus propter ipsam inhaeretur. Et secundum hoc oportet quod ipsa
veritas prima se habeat ad actum fidei per modum finis secundum rationem
rei non visae. Quod pertinet ad rationem rei speratae, secundum illud
apostoli, ad Rom. VIII, quod non videmus speramus, veritatem
enim videre est ipsam habere; non autem sperat aliquis id quod iam
habet, sed spes est de hoc quod non habetur, ut supra dictum est.
Sic igitur habitudo actus fidei ad finem, qui est obiectum
voluntatis, significatur in hoc quod dicitur, fides est substantia
rerum sperandarum. Substantia enim solet dici prima inchoatio
cuiuscumque rei, et maxime quando tota res sequens continetur virtute
in primo principio, puta si dicamus quod prima principia
indemonstrabilia sunt substantia scientiae, quia scilicet primum quod
in nobis est de scientia sunt huiusmodi principia, et in eis virtute
continetur tota scientia. Per hunc ergo modum dicitur fides esse
substantia rerum sperandarum, quia scilicet prima inchoatio rerum
sperandarum in nobis est per assensum fidei, quae virtute continet
omnes res sperandas. In hoc enim speramus beatificari quod videbimus
aperta visione veritatem cui per fidem adhaeremus, ut patet per ea quae
supra de felicitate dicta sunt. Habitudo autem actus fidei ad obiectum
intellectus, secundum quod est obiectum fidei, designatur in hoc quod
dicitur, argumentum non apparentium. Et sumitur argumentum pro
argumenti effectu, per argumentum enim intellectus inducitur ad
adhaerendum alicui vero; unde ipsa firma adhaesio intellectus ad
veritatem fidei non apparentem vocatur hic argumentum. Unde alia
littera habet convictio, quia scilicet per auctoritatem divinam
intellectus credentis convincitur ad assentiendum his quae non videt.
Si quis ergo in formam definitionis huiusmodi verba reducere velit,
potest dicere quod fides est habitus mentis, qua inchoatur vita aeterna
in nobis, faciens intellectum assentire non apparentibus. Per hoc
autem fides ab omnibus aliis distinguitur quae ad intellectum
pertinent. Per hoc enim quod dicitur argumentum, distinguitur fides
ab opinione, suspicione et dubitatione, per quae non est prima
adhaesio intellectus firma ad aliquid. Per hoc autem quod dicitur non
apparentium, distinguitur fides a scientia et intellectu, per quae
aliquid fit apparens. Per hoc autem quod dicitur substantia
sperandarum rerum, distinguitur virtus fidei a fide communiter sumpta,
quae non ordinatur ad beatitudinem speratam. Omnes autem aliae
definitiones quaecumque de fide dantur, explicationes sunt huius quam
apostolus ponit. Quod enim dicit Augustinus, fides est virtus qua
creduntur quae non videntur; et quod dicit Damascenus, quod fides est
non inquisitus consensus; et quod alii dicunt, quod fides est
certitudo quaedam animi de absentibus supra opinionem et infra
scientiam; idem est ei quod apostolus dicit, argumentum non
apparentium. Quod vero Dionysius dicit, VII cap. de Div.
Nom., quod fides est manens credentium fundamentum, collocans eos in
veritate et in ipsis veritatem, idem est ei quod dicitur, substantia
sperandarum rerum.
Ad primum ergo dicendum quod substantia non sumitur hic secundum quod
est genus generalissimum contra alia genera divisum, sed secundum quod
in quolibet genere invenitur quaedam similitudo substantiae, prout
scilicet primum in quolibet genere, continens in se alia virtute,
dicitur esse substantia illorum.
Ad secundum dicendum quod, cum fides pertineat ad intellectum secundum
quod imperatur a voluntate, oportet quod ordinetur, sicut ad finem,
ad obiecta illarum virtutum quibus perficitur voluntas. Inter quas est
spes, ut infra patebit. Et ideo in definitione fidei ponitur obiectum
spei.
Ad tertium dicendum quod dilectio potest esse et visorum et non
visorum, et praesentium et absentium. Et ideo res diligenda non ita
proprie adaptatur fidei sicut res speranda, cum spes sit semper
absentium et non visorum.
Ad quartum dicendum quod substantia et argumentum, secundum quod in
definitione fidei ponuntur, non important diversa genera fidei neque
diversos actus, sed diversas habitudines unius actus ad diversa
obiecta, ut ex dictis patet.
Ad quintum dicendum quod argumentum quod sumitur ex propriis principiis
rei facit rem esse apparentem. Sed argumentum quod sumitur ex
auctoritate divina non facit rem in se esse apparentem. Et tale
argumentum ponitur in definitione fidei.
|
|