|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fides non sit in
intellectu sicut in subiecto. Dicit enim Augustinus, in libro de
Praed. Sanct., quod fides in credentium voluntate consistit. Sed
voluntas est alia potentia ab intellectu. Ergo fides non est in
intellectu sicut in subiecto.
2. Praeterea, assensus fidei ad aliquid credendum provenit ex
voluntate Deo obediente. Tota ergo laus fidei ex obedientia esse
videtur. Sed obedientia est in voluntate. Ergo et fides. Non ergo
est in intellectu.
3. Praeterea, intellectus est vel speculativus vel practicus. Sed
fides non est in intellectu speculativo, qui, cum nihil dicat de
imitabili et fugiendo, ut dicitur in III de anima, non est
principium operationis, fides autem est quae per dilectionem operatur,
ut dicitur ad Gal. V. Similiter etiam nec in intellectu practico,
cuius obiectum est verum contingens factibile vel agibile, obiectum
enim fidei est verum aeternum, ut ex supradictis patet. Non ergo
fides est in intellectu sicut in subiecto.
Sed contra est quod fidei succedit visio patriae, secundum illud I ad
Cor. XIII, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem. Sed visio est in intellectu. Ergo et fides.
Respondeo dicendum quod, cum fides sit quaedam virtus, oportet quod
actus eius sit perfectus. Ad perfectionem autem actus qui ex duobus
activis principiis procedit requiritur quod utrumque activorum
principiorum sit perfectum, non enim potest bene secari nisi et secans
habeat artem et serra sit bene disposita ad secandum. Dispositio autem
ad bene agendum in illis potentiis animae quae se habent ad opposita est
habitus, ut supra dictum est. Et ideo oportet quod actus procedens ex
duabus talibus potentiis sit perfectus habitu aliquo praeexistente in
utraque potentiarum. Dictum est autem supra quod credere est actus
intellectus secundum quod movetur a voluntate ad assentiendum, procedit
enim huiusmodi actus et a voluntate et ab intellectu. Quorum uterque
natus est per habitum perfici, secundum praedicta. Et ideo oportet
quod tam in voluntate sit aliquis habitus quam in intellectu, si debeat
actus fidei esse perfectus, sicut etiam ad hoc quod actus
concupiscibilis sit perfectus, oportet quod sit habitus prudentiae in
ratione et habitus temperantiae in concupiscibili. Credere autem est
immediate actus intellectus, quia obiectum huius actus est verum, quod
proprie pertinet ad intellectum. Et ideo necesse est quod fides, quae
est proprium principium huius actus, sit in intellectu sicut in
subiecto.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus fidem accipit pro actu fidei,
qui dicitur consistere in credentium voluntate inquantum ex imperio
voluntatis intellectus credibilibus assentit.
Ad secundum dicendum quod non solum oportet voluntatem esse promptam ad
obediendum, sed etiam intellectum esse bene dispositum ad sequendum
imperium voluntatis, sicut oportet concupiscibilem esse bene dispositam
ad sequendum imperium rationis. Et ideo non solum oportet esse habitum
virtutis in voluntate imperante, sed etiam in intellectu assentiente.
Ad tertium dicendum quod fides est in intellectu speculativo sicut in
subiecto, ut manifeste patet ex fidei obiecto. Sed quia veritas
prima, quae est fidei obiectum, est finis omnium desideriorum et
actionum nostrarum, ut patet per Augustinum, in I de Trin.; inde
est quod per dilectionem operatur. Sicut etiam intellectus
speculativus extensione fit practicus, ut dicitur in III de anima.
|
|