|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caritas non sit forma
fidei. Unumquodque enim sortitur speciem per suam formam. Eorum ergo
quae ex opposito dividuntur sicut diversae species unius generis, unum
non potest esse forma alterius. Sed fides et caritas dividuntur ex
opposito, I ad Cor. XIII, sicut diversae species virtutis.
Ergo caritas non potest esse forma fidei.
2. Praeterea, forma et id cuius est forma sunt in eodem, quia ex
eis fit unum simpliciter. Sed fides est in intellectu, caritas autem
in voluntate. Ergo caritas non est forma fidei.
3. Praeterea, forma est principium rei. Sed principium credendi ex
parte voluntatis magis videtur esse obedientia quam caritas, secundum
illud ad Rom. I, ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Ergo
obedientia magis est forma fidei quam caritas.
Sed contra est quod unumquodque operatur per suam formam. Fides autem
per dilectionem operatur. Ergo dilectio caritatis est forma fidei.
Respondeo dicendum quod, sicut ex superioribus patet, actus
voluntarii speciem recipiunt a fine, qui est voluntatis obiectum. Id
autem a quo aliquid speciem sortitur se habet ad modum formae in rebus
naturalibus. Et ideo cuiuslibet actus voluntarii forma quodammodo est
finis ad quem ordinatur, tum quia ex ipso recipit speciem; tum etiam
quia modus actionis oportet quod respondeat proportionaliter fini.
Manifestum est autem ex praedictis quod actus fidei ordinatur ad
obiectum voluntatis, quod est bonum, sicut ad finem. Hoc autem bonum
quod est finis fidei, scilicet bonum divinum, est proprium obiectum
caritatis. Et ideo caritas dicitur forma fidei, inquantum per
caritatem actus fidei perficitur et formatur.
Ad primum ergo dicendum quod caritas dicitur esse forma fidei inquantum
informat actum ipsius. Nihil autem prohibet unum actum a diversis
habitibus informari, et secundum hoc ad diversas species reduci ordine
quodam, ut supra dictum est, cum de actibus humanis in communi
ageretur.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de forma intrinseca.
Sic autem caritas non est forma fidei, sed prout informat actum eius,
ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod etiam ipsa obedientia, et similiter spes et
quaecumque alia virtus posset praecedere actum fidei, formatur a
caritate, sicut infra patebit. Et ideo ipsa caritas ponitur forma
fidei.
|
|