|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fides informis non fiat
formata, nec e converso. Quia ut dicitur I ad Cor. XIII, cum
venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed fides
informis est imperfecta respectu formatae. Ergo, adveniente fide
formata, fides informis excluditur, ut non sit unus habitus numero.
2. Praeterea, illud quod est mortuum non fit vivum. Sed fides
informis est mortua, secundum illud Iac. II, fides sine operibus
mortua est. Ergo fides informis non potest fieri formata.
3. Praeterea, gratia Dei adveniens non habet minorem effectum in
homine fideli quam in infideli. Sed adveniens homini infideli causat
in eo habitum fidei. Ergo etiam adveniens fideli qui habebat prius
habitum fidei informis causat in eo alium habitum fidei.
4. Praeterea, sicut Boetius dicit, accidentia alterari non
possunt. Sed fides est quoddam accidens. Ergo non potest eadem fides
quandoque esse formata et quandoque informis.
Sed contra est quod Iac. II, super illud, fides sine operibus
mortua est, dicit Glossa, quibus reviviscit. Ergo fides quae erat
prius mortua et informis fit formata et vivens.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuerunt diversae opiniones. Quidam
enim dixerunt quod alius est habitus fidei formatae et informis, sed,
adveniente fide formata, tollitur fides informis. Et similiter,
homine post fidem formatam peccante mortaliter, succedit alius habitus
fidei informis a Deo infusus. Sed hoc non videtur esse conveniens
quod gratia adveniens homini aliquod Dei donum excludat, neque etiam
quod aliquod Dei donum homini infundatur propter peccatum mortale. Et
ideo alii dixerunt quod sunt quidem diversi habitus fidei formatae et
informis, sed tamen, adveniente fide formata, non tollitur habitus
fidei informis, sed simul manet in eodem cum habitu fidei formatae.
Sed hoc etiam videtur inconveniens quod habitus fidei informis in
habente fidem formatam remaneat otiosus. Et ideo aliter dicendum quod
idem est habitus fidei formatae et informis. Cuius ratio est quia
habitus diversificatur secundum illud quod per se ad habitum pertinet.
Cum autem fides sit perfectio intellectus, illud per se ad fidem
pertinet quod pertinet ad intellectum, quod autem pertinet ad
voluntatem non per se pertinet ad fidem, ita quod per hoc diversificari
possit habitus fidei. Distinctio autem fidei formatae et informis est
secundum id quod pertinet ad voluntatem, idest secundum caritatem, non
autem secundum illud quod pertinet ad intellectum. Unde fides formata
et informis non sunt diversi habitus.
Ad primum ergo dicendum quod verbum apostoli est intelligendum quando
imperfectio est de ratione imperfecti. Tunc enim oportet quod,
adveniente perfecto, imperfectum excludatur, sicut, adveniente aperta
visione, excluditur fides, de cuius ratione est ut sit non
apparentium. Sed quando imperfectio non est de ratione rei
imperfectae, tunc illud numero idem quod erat imperfectum fit
perfectum, sicut pueritia non est de ratione hominis, et ideo idem
numero qui erat puer fit vir. Informitas autem fidei non est de
ratione fidei, sed per accidens se habet ad ipsam, ut dictum est.
Unde ipsamet fides informis fit formata.
Ad secundum dicendum quod illud quod facit vitam animalis est de
ratione ipsius, quia est forma essentialis eius, scilicet anima. Et
ideo mortuum vivum fieri non potest, sed aliud specie est quod est
mortuum et quod est vivum. Sed id quod facit fidem esse formatam vel
vivam non est de essentia fidei. Et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod gratia facit fidem non solum quando fides de
novo incipit esse in homine, sed etiam quandiu fides durat, dictum est
enim supra quod Deus semper operatur iustificationem hominis, sicut
sol semper operatur illuminationem aeris. Unde gratia non minus facit
adveniens fideli quam adveniens infideli, quia in utroque operatur
fidem, in uno quidem confirmando eam et perficiendo, in alio de novo
creando. Vel potest dici quod hoc est per accidens, scilicet propter
dispositionem subiecti, quod gratia non causat fidem in eo qui habet.
Sicut e contrario secundum peccatum mortale non tollit gratiam ab eo
qui eam amisit per peccatum mortale praecedens.
Ad quartum dicendum quod per hoc quod fides formata fit informis non
mutatur ipsa fides, sed mutatur subiectum fidei, quod est anima, quod
quandoque quidem habet fidem sine caritate, quandoque autem cum
caritate.
|
|