|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod fides non sit virtus.
Virtus enim ordinatur ad bonum, nam virtus est quae bonum facit
habentem, ut dicit philosophus, in II Ethic. Sed fides ordinatur
ad verum. Ergo fides non est virtus.
2. Praeterea, perfectior est virtus infusa quam acquisita. Sed
fides, propter sui imperfectionem, non ponitur inter virtutes
intellectuales acquisitas, ut patet per philosophum, in VI Ethic.
Ergo multo minus potest poni virtus infusa.
3. Praeterea, fides formata et informis sunt eiusdem speciei, ut
dictum est. Sed fides informis non est virtus, quia non habet
connexionem cum aliis virtutibus. Ergo nec fides formata est virtus.
4. Praeterea, gratiae gratis datae et fructus distinguuntur a
virtutibus. Sed fides enumeratur inter gratias gratis datas, I ad
Cor. XII, et similiter inter fructus, ad Gal. V. Ergo fides
non est virtus.
Sed contra est quod homo per virtutes iustificatur, nam iustitia est
tota virtus, ut dicitur in V Ethic. Sed per fidem homo
iustificatur, secundum illud ad Rom. V, iustificati ergo ex fide
pacem habemus et cetera. Ergo fides est virtus.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, virtus humana
est per quam actus humanus redditur bonus. Unde quicumque habitus est
semper principium boni actus, potest dici virtus humana. Talis autem
habitus est fides formata. Cum enim credere sit actus intellectus
assentientis vero ex imperio voluntatis, ad hoc quod iste actus sit
perfectus duo requiruntur. Quorum unum est ut infallibiliter
intellectus tendat in suum bonum, quod est verum, aliud autem est ut
infallibiliter ordinetur ad ultimum finem, propter quem voluntas
assentit vero. Et utrumque invenitur in actu fidei formatae. Nam ex
ratione ipsius fidei est quod intellectus semper feratur in verum, quia
fidei non potest subesse falsum, ut supra habitum est, ex caritate
autem, quae format fidem, habet anima quod infallibiliter voluntas
ordinetur in bonum finem. Et ideo fides formata est virtus. Fides
autem informis non est virtus, quia etsi habeat perfectionem debitam
actus fidei informis ex parte intellectus, non tamen habet perfectionem
debitam ex parte voluntatis. Sicut etiam si temperantia esset in
concupiscibili et prudentia non esset in rationali, temperantia non
esset virtus, ut supra dictum est, quia ad actum temperantiae
requiritur et actus rationis et actus concupiscibilis, sicut ad actum
fidei requiritur actus voluntatis et actus intellectus.
Ad primum ergo dicendum quod ipsum verum est bonum intellectus, cum
sit eius perfectio. Et ideo inquantum per fidem intellectus
determinatur ad verum, fides habet ordinem in bonum quoddam. Sed
ulterius, inquantum fides formatur per caritatem, habet etiam ordinem
ad bonum secundum quod est voluntatis obiectum.
Ad secundum dicendum quod fides de qua philosophus loquitur innititur
rationi humanae non ex necessitate concludenti, cui potest subesse
falsum. Et ideo talis fides non est virtus. Sed fides de qua
loquimur innititur veritati divinae quae est infallibilis, et ita non
potest ei subesse falsum. Et ideo talis fides potest esse virtus.
Ad tertium dicendum quod fides formata et informis non differunt specie
sicut in diversis speciebus existentes, differunt autem sicut perfectum
et imperfectum in eadem specie. Unde fides informis, cum sit
imperfecta, non pertingit ad perfectam rationem virtutis, nam virtus
est perfectio quaedam, ut dicitur in VII Physic.
Ad quartum dicendum quod quidam ponunt quod fides quae connumeratur
inter gratias gratis datas est fides informis. Sed hoc non
convenienter dicitur. Quia gratiae gratis datae, quae ibi
enumerantur, non sunt communes omnibus membris Ecclesiae, unde
apostolus ibi dicit, divisiones gratiarum sunt; et iterum, alii datur
hoc, alii datur illud. Fides autem informis est communis omnibus
membris Ecclesiae, quia informitas non est de substantia eius,
secundum quod est donum gratuitum. Unde dicendum est quod fides ibi
sumitur pro aliqua fidei excellentia, sicut pro constantia fidei, ut
dicit Glossa, vel pro sermone fidei. Fides autem ponitur fructus
secundum quod habet aliquam delectationem in suo actu, ratione
certitudinis. Unde ad Gal. V, ubi enumerantur fructus, exponitur
fides de invisibilibus certitudo.
|
|