|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod fides non sit prima
inter virtutes. Dicitur enim Luc. XII, in Glossa super illud,
dico vobis amicis meis, quod fortitudo est fidei fundamentum. Sed
fundamentum est prius eo cuius est fundamentum. Ergo fides non est
prima virtus.
2. Praeterea, quaedam Glossa dicit, super illum Psalmum, noli
aemulari, quod spes introducit ad fidem. Spes autem est virtus
quaedam, ut infra dicetur. Ergo fides non est prima virtutum.
3. Praeterea, supra dictum est quod intellectus credentis inclinatur
ad assentiendum his quae sunt fidei ex obedientia ad Deum. Sed
obedientia etiam est quaedam virtus. Non ergo fides est prima virtus.
4. Praeterea, fides informis non est fundamentum, sed fides
formata, sicut in Glossa dicitur, I ad Cor. III. Formatur
autem fides per caritatem, ut supra dictum est. Ergo fides a caritate
habet quod sit fundamentum. Caritas ergo est magis fundamentum quam
fides, nam fundamentum est prima pars aedificii. Et ita videtur quod
sit prior fide.
5. Praeterea, secundum ordinem actuum intelligitur ordo habituum.
Sed in actu fidei actus voluntatis, quem perficit caritas, praecedit
actum intellectus, quem perficit fides, sicut causa, quae praecedit
effectum. Ergo caritas praecedit fidem. Non ergo fides est prima
virtutum.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. XI, quod fides est
substantia sperandarum rerum. Sed substantia habet rationem primi.
Ergo fides est prima inter virtutes.
Respondeo dicendum quod aliquid potest esse prius altero dupliciter,
uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem inter
omnes virtutes prima est fides. Cum enim in agibilibus finis sit
principium, ut supra dictum est, necesse est virtutes theologicas,
quarum obiectum est ultimus finis, esse priores ceteris virtutibus.
Ipse autem ultimus finis oportet quod prius sit in intellectu quam in
voluntate, quia voluntas non fertur in aliquid nisi prout est in
intellectu apprehensum. Unde cum ultimus finis sit quidem in voluntate
per spem et caritatem, in intellectu autem per fidem, necesse est quod
fides sit prima inter omnes virtutes, quia naturalis cognitio non
potest attingere ad Deum secundum quod est obiectum beatitudinis,
prout tendit in ipsum spes et caritas. Sed per accidens potest aliqua
virtus esse prior fide. Causa enim per accidens est per accidens
prior. Removere autem prohibens pertinet ad causam per accidens, ut
patet per philosophum, in VIII Physic. Et secundum hoc aliquae
virtutes possunt dici per accidens priores fide, inquantum removent
impedimenta credendi, sicut fortitudo removet inordinatum timorem
impedientem fidem; humilitas autem superbiam, per quam intellectus
recusat se submittere veritati fidei. Et idem potest dici de aliquibus
aliis virtutibus, quamvis non sint verae virtutes nisi praesupposita
fide, ut patet per Augustinum, in libro contra Iulianum.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod spes non potest universaliter introducere ad
fidem. Non enim potest spes haberi de aeterna beatitudine nisi
credatur possibile, quia impossibile non cadit sub spe, ut ex
supradictis patet. Sed ex spe aliquis introduci potest ad hoc quod
perseveret in fide, vel quod fidei firmiter adhaereat. Et secundum
hoc dicitur spes introducere ad fidem.
Ad tertium dicendum quod obedientia dupliciter dicitur. Quandoque
enim importat inclinationem voluntatis ad implendum divina mandata. Et
sic non est specialis virtus, sed generaliter includitur in omni
virtute, quia omnes actus virtutum cadunt sub praeceptis legis
divinae, ut supra dictum est. Et hoc modo ad fidem requiritur
obedientia. Alio modo potest accipi obedientia secundum quod importat
inclinationem quandam ad implendam mandata secundum quod habent rationem
debiti. Et sic obedientia est specialis virtus, et est pars
iustitiae, reddit enim superiori debitum obediendo sibi. Et hoc modo
obedientia sequitur fidem, per quam manifestatur homini quod Deus sit
superior, cui debeat obedire.
Ad quartum dicendum quod ad rationem fundamenti non solum requiritur
quod sit primum, sed etiam quod sit aliis partibus aedificii connexum,
non enim esset fundamentum nisi ei aliae partes aedificii cohaererent.
Connexio autem spiritualis aedificii est per caritatem, secundum illud
Coloss. III, super omnia caritatem habete, quae est vinculum
perfectionis. Et ideo fides sine caritate fundamentum esse non
potest, nec tamen oportet quod caritas sit prior fide.
Ad quintum dicendum quod actus voluntatis praeexigitur ad fidem, non
tamen actus voluntatis caritate informatus, sed talis actus
praesupponit fidem, quia non potest voluntas perfecto amore in Deum
tendere nisi intellectus rectam fidem habeat circa ipsum.
|
|