|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod fides non sit certior
scientia et aliis virtutibus intellectualibus. Dubitatio enim
opponitur certitudini, unde videtur illud esse certius quod minus
potest habere de dubitatione; sicut est albius quod est nigro
impermixtius. Sed intellectus et scientia, et etiam sapientia, non
habent dubitationem circa ea quorum sunt, credens autem interdum potest
pati motum dubitationis et dubitare de his quae sunt fidei. Ergo fides
non est certior virtutibus intellectualibus.
2. Praeterea, visio est certior auditu. Sed fides est ex auditu,
ut dicitur ad Rom. X, in intellectu autem et scientia et sapientia
includitur quaedam intellectualis visio. Ergo certior est scientia vel
intellectus quam fides.
3. Praeterea, quanto aliquid est perfectius in his quae ad
intellectum pertinent, tanto est certius. Sed intellectus est
perfectior fide, quia per fidem ad intellectum pervenitur, secundum
illud Isaiae VII, nisi credideritis, non intelligetis, secundum
aliam litteram. Et Augustinus dicit etiam de scientia, XIV de
Trin., quod per scientiam roboratur fides. Ergo videtur quod
certior sit scientia vel intellectus quam fides.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Thess. II, cum
accepissetis a nobis verbum auditus, scilicet per fidem, accepistis
illud non ut verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum Dei. Sed
nihil certius verbo Dei. Ergo scientia non est certior fide, nec
aliquid aliud.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutum
intellectualium duae sunt circa contingentia, scilicet prudentia et
ars. Quibus praefertur fides in certitudine, ratione suae materiae,
quia est de aeternis, quae non contingit aliter se habere. Tres autem
reliquae intellectuales virtutes, scilicet sapientia, scientia et
intellectus, sunt de necessariis, ut supra dictum est. Sed sciendum
est quod sapientia, scientia et intellectus dupliciter dicuntur, uno
modo, secundum quod ponuntur virtutes intellectuales a philosopho, in
VI Ethic.; alio modo, secundum quod ponuntur dona spiritus
sancti. Primo igitur modo, dicendum est quod certitudo potest
considerari dupliciter. Uno modo, ex causa certitudinis, et sic
dicitur esse certius illud quod habet certiorem causam. Et hoc modo
fides est certior tribus praedictis, quia fides innititur veritati
divinae, tria autem praedicta innituntur rationi humanae. Alio modo
potest considerari certitudo ex parte subiecti, et sic dicitur esse
certius quod plenius consequitur intellectus hominis. Et per hunc
modum, quia ea quae sunt fidei sunt supra intellectum hominis, non
autem ea quae subsunt tribus praedictis, ideo ex hac parte fides est
minus certa. Sed quia unumquodque iudicatur simpliciter quidem
secundum causam suam; secundum autem dispositionem quae est ex parte
subiecti iudicatur secundum quid, inde est quod fides est simpliciter
certior, sed alia sunt certiora secundum quid, scilicet quoad nos.
Similiter etiam, si accipiantur tria praedicta secundum quod sunt dona
praesentis vitae, comparantur ad fidem sicut ad principium quod
praesupponunt. Unde etiam secundum hoc fides est eis certior.
Ad primum ergo dicendum quod illa dubitatio non est ex parte causae
fidei, sed quoad nos, inquantum non plene assequimur per intellectum
ea quae sunt fidei.
Ad secundum dicendum quod, ceteris paribus, visio est certior
auditu. Sed si ille a quo auditur multum excedit visum videntis, sic
certior est auditus quam visus. Sicut aliquis parvae scientiae magis
certificatur de eo quod audit ab aliquo scientissimo quam de eo quod
sibi secundum suam rationem videtur. Et multo magis homo certior est
de eo quod audit a Deo, qui falli non potest, quam de eo quod videt
propria ratione, quae falli potest.
Ad tertium dicendum quod perfectio intellectus et scientiae excedit
cognitionem fidei quantum ad maiorem manifestationem, non tamen quantum
ad certiorem inhaesionem. Quia tota certitudo intellectus vel
scientiae secundum quod sunt dona, procedit a certitudine fidei, sicut
certitudo cognitionis conclusionum procedit ex certitudine
principiorum. Secundum autem quod scientia et sapientia et intellectus
sunt virtutes intellectuales, innituntur naturali lumini rationis,
quod deficit a certitudine verbi Dei, cui innititur fides.
|
|