|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod bellare semper sit
peccatum. Poena enim non infligitur nisi pro peccato. Sed
bellantibus a domino indicitur poena, secundum illud Matth.
XXVI, omnis qui acceperit gladium gladio peribit. Ergo omne
bellum est illicitum.
2. Praeterea, quidquid contrariatur divino praecepto est peccatum.
Sed bellare contrariatur divino praecepto, dicitur enim Matth. V,
ego dico vobis non resistere malo; et Rom. XII dicitur, non vos
defendentes, carissimi, sed date locum irae. Ergo bellare semper est
peccatum.
3. Praeterea, nihil contrariatur actui virtutis nisi peccatum. Sed
bellum contrariatur paci. Ergo bellum semper est peccatum.
4. Praeterea, omne exercitium ad rem licitam licitum est, sicut
patet in exercitiis scientiarum. Sed exercitia bellorum, quae fiunt
in torneamentis, prohibentur ab Ecclesia, quia morientes in huiusmodi
tyrociniis ecclesiastica sepultura privantur. Ergo bellum videtur esse
simpliciter peccatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de puero
centurionis, si Christiana disciplina omnino bella culparet, hoc
potius consilium salutis petentibus in Evangelio daretur, ut
abiicerent arma, seque militiae omnino subtraherent. Dictum est autem
eis, neminem concutiatis; estote contenti stipendiis vestris. Quibus
proprium stipendium sufficere praecepit, militare non prohibuit.
Respondeo dicendum quod ad hoc quod aliquod bellum sit iustum, tria
requiruntur. Primo quidem, auctoritas principis, cuius mandato
bellum est gerendum. Non enim pertinet ad personam privatam bellum
movere, quia potest ius suum in iudicio superioris prosequi.
Similiter etiam quia convocare multitudinem, quod in bellis oportet
fieri, non pertinet ad privatam personam. Cum autem cura reipublicae
commissa sit principibus, ad eos pertinet rem publicam civitatis vel
regni seu provinciae sibi subditae tueri. Et sicut licite defendunt
eam materiali gladio contra interiores quidem perturbatores, dum
malefactores puniunt, secundum illud apostoli, ad Rom. XIII,
non sine causa gladium portat, minister enim Dei est, vindex in iram
ei qui male agit; ita etiam gladio bellico ad eos pertinet rempublicam
tueri ab exterioribus hostibus. Unde et principibus dicitur in
Psalm., eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
Unde Augustinus dicit, contra Faust., ordo naturalis, mortalium
paci accommodatus, hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque
consilium penes principes sit. Secundo, requiritur causa iusta, ut
scilicet illi qui impugnantur propter aliquam culpam impugnationem
mereantur. Unde Augustinus dicit, in libro quaest., iusta bella
solent definiri quae ulciscuntur iniurias, si gens vel civitas
plectenda est quae vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum
est, vel reddere quod per iniuriam ablatum est. Tertio, requiritur
ut sit intentio bellantium recta, qua scilicet intenditur vel ut bonum
promoveatur, vel ut malum vitetur. Unde Augustinus, in libro de
verbis Dom., apud veros Dei cultores etiam illa bella pacata sunt
quae non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur, ut
mali coerceantur et boni subleventur. Potest autem contingere quod
etiam si sit legitima auctoritas indicentis bellum et causa iusta,
nihilominus propter pravam intentionem bellum reddatur illicitum.
Dicit enim Augustinus, in libro contra Faust., nocendi cupiditas,
ulciscendi crudelitas, implacatus et implacabilis animus, feritas
rebellandi, libido dominandi, et si qua sunt similia, haec sunt quae
in bellis iure culpantur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in II Lib.
contra Manich., ille accipit gladium qui, nulla superiori aut
legitima potestate aut iubente vel concedente, in sanguinem alicuius
armatur. Qui vero ex auctoritate principis vel iudicis, si sit
persona privata; vel ex zelo iustitiae, quasi ex auctoritate Dei, si
sit persona publica, gladio utitur, non ipse accipit gladium, sed ab
alio sibi commisso utitur. Unde ei poena non debetur. Nec tamen illi
etiam qui cum peccato gladio utuntur semper gladio occiduntur. Sed
ipso suo gladio semper pereunt, quia pro peccato gladii aeternaliter
puniuntur, nisi poeniteant.
Ad secundum dicendum quod huiusmodi praecepta, sicut Augustinus
dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, semper sunt servanda in
praeparatione animi, ut scilicet semper homo sit paratus non resistere
vel non se defendere si opus fuerit. Sed quandoque est aliter agendum
propter commune bonum, et etiam illorum cum quibus pugnatur. Unde
Augustinus dicit, in Epist. ad Marcellinum, agenda sunt multa
etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis. Nam cui
licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur, quoniam nihil est
infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et
mala voluntas, velut hostis interior, roboratur.
Ad tertium dicendum quod etiam illi qui iusta bella gerunt pacem
intendunt. Et ita paci non contrariantur nisi malae, quam dominus non
venit mittere in terram, ut dicitur Matth. X. Unde Augustinus
dicit, ad Bonifacium, non quaeritur pax ut bellum exerceatur, sed
bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus, ut
eos quos expugnas ad pacis utilitatem vincendo perducas.
Ad quartum dicendum quod exercitia hominum ad res bellicas non sunt
universaliter prohibita, sed inordinata exercitia et periculosa, ex
quibus occisiones et depraedationes proveniunt. Apud antiquos autem
exercitationes ad bella sine huiusmodi periculis erant, et ideo
vocabantur meditationes armorum, vel bella sine sanguine, ut per
Hieronymum patet, in quadam epistola.
|
|