|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod clericis et episcopis
liceat pugnare. Bella enim intantum sunt licita et iusta, sicut
dictum est, inquantum tuentur pauperes et totam rempublicam ab hostium
iniuriis. Sed hoc maxime videtur ad praelatos pertinere, dicit enim
Gregorius, in quadam homilia, lupus super oves venit, cum quilibet
iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui
pastor videbatur esse et non erat, relinquit oves et fugit, quia dum
sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit.
Ergo praelatis et clericis licitum est pugnare.
2. Praeterea, XXIII, qu. VIII, Leo Papa scribit, cum
saepe adversa a Saracenorum partibus pervenerint nuntia, quidam in
Romanorum portum Saracenos clam furtiveque venturos esse dicebant.
Pro quo nostrum congregari praecepimus populum, maritimumque ad littus
descendere decrevimus. Ergo episcopis licet ad bella procedere.
3. Praeterea, eiusdem rationis esse videtur quod homo aliquid
faciat, et quod facienti consentiat, secundum illud Rom. I, non
solum digni sunt morte qui faciunt, sed et qui consentiunt
facientibus. Maxime autem consentit qui ad aliquid faciendum alios
inducit. Licitum autem est episcopis et clericis inducere alios ad
bellandum, dicitur enim XXIII, qu. VIII, quod hortatu et
precibus Adriani Romanae urbis episcopi, Carolus bellum contra
Longobardos suscepit. Ergo etiam eis licet pugnare.
4. Praeterea, illud quod est secundum se honestum et meritorium non
est illicitum praelatis et clericis. Sed bellare est quandoque et
honestum et meritorium, dicitur enim XXIII, qu. VIII, quod
si aliquis pro veritate fidei et salvatione patriae ac defensione
Christianorum mortuus fuerit, a Deo caeleste praemium consequetur.
Ergo licitum est episcopis et clericis bellare.
Sed contra est quod Petro, in persona episcoporum et clericorum,
dicitur Matth. XXVI, converte gladium tuum in vaginam. Non ergo
licet eis pugnare.
Respondeo dicendum quod ad bonum societatis humanae plura sunt
necessaria. Diversa autem a diversis melius et expeditius aguntur quam
ab uno; ut patet per philosophum, in sua politica. Et quaedam
negotia sunt adeo sibi repugnantia ut convenienter simul exerceri non
possint. Et ideo illis qui maioribus deputantur prohibentur minora,
sicut secundum leges humanas militibus, qui deputantur ad exercitia
bellica, negotiationes interdicuntur. Bellica autem exercitia maxime
repugnant illis officiis quibus episcopi et clerici deputantur, propter
duo. Primo quidem, generali ratione, quia bellica exercitia maximas
inquietudines habent; unde multum impediunt animum a contemplatione
divinorum et laude Dei et oratione pro populo, quae ad officium
pertinent clericorum. Et ideo sicut negotiationes, propter hoc quod
nimis implicant animum, interdicuntur clericis, ita et bellica
exercitia, secundum illud II ad Tim. II, nemo militans Deo
implicat se saecularibus negotiis. Secundo, propter specialem
rationem. Nam omnes clericorum ordines ordinantur ad altaris
ministerium, in quo sub sacramento repraesentatur passio Christi,
secundum illud I ad Cor. XI, quotiescumque manducabitis panem hunc
et calicem bibetis, mortem domini annuntiabitis, donec veniat. Et
ideo non competit eis occidere vel effundere sanguinem, sed magis esse
paratos ad propriam sanguinis effusionem pro Christo, ut imitentur
opere quod gerunt ministerio. Et propter hoc est institutum ut
effundentes sanguinem, etiam sine peccato, sint irregulares. Nulli
autem qui est deputatus ad aliquod officium licet id per quod suo
officio incongruus redditur. Unde clericis omnino non licet bella
gerere, quae ordinantur ad sanguinis effusionem.
Ad primum ergo dicendum quod praelati debent resistere non solum lupis
qui spiritualiter interficiunt gregem, sed etiam raptoribus et tyrannis
qui corporaliter vexant, non autem materialibus armis in propria
persona utendo, sed spiritualibus; secundum illud apostoli, II ad
Cor. X, arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia.
Quae quidem sunt salubres admonitiones, devotae orationes, contra
pertinaces excommunicationis sententia.
Ad secundum dicendum quod praelati et clerici, ex auctoritate
superioris, possunt interesse bellis, non quidem ut ipsi propria manu
pugnent, sed ut iuste pugnantibus spiritualiter subveniant suis
exhortationibus et absolutionibus et aliis huiusmodi spiritualibus
subventionibus. Sicut et in veteri lege mandabatur, Ios. VI,
quod sacerdotes sacris tubis in bellis clangerent. Et ad hoc primo
fuit concessum quod episcopi vel clerici ad bella procederent. Quod
autem aliqui propria manu pugnent, abusionis est.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra habitum est, omnis potentia vel
ars vel virtus ad quam pertinet finis habet disponere de his quae sunt
ad finem. Bella autem carnalia in populo fideli sunt referenda, sicut
ad finem, ad bonum spirituale divinum, cui clerici deputantur. Et
ideo ad clericos pertinet disponere et inducere alios ad bellandum bella
iusta. Non enim interdicitur eis bellare quia peccatum sit, sed quia
tale exercitium eorum personae non congruit.
Ad quartum dicendum quod, licet exercere bella iusta sit meritorium,
tamen illicitum redditur clericis propter hoc quod sunt ad opera magis
meritoria deputati. Sicut matrimonialis actus potest esse meritorius,
et tamen virginitatem voventibus damnabilis redditur, propter
obligationem eorum ad maius bonum.
|
|