|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit licitum in
bellis uti insidiis. Dicitur enim Deut. XVI, iuste quod iustum
est exequeris. Sed insidiae, cum sint fraudes quaedam, videntur ad
iniustitiam pertinere. Ergo non est utendum insidiis etiam in bellis
iustis.
2. Praeterea, insidiae et fraudes fidelitati videntur opponi, sicut
et mendacia. Sed quia ad omnes fidem debemus servare, nulli homini
est mentiendum; ut patet per Augustinum, in libro contra mendacium.
Cum ergo fides hosti servanda sit, ut Augustinus dicit, ad
Bonifacium, videtur quod non sit contra hostes insidiis utendum.
3. Praeterea, Matth. VII dicitur, quae vultis ut faciant vobis
homines, et vos facite illis, et hoc est observandum ad omnes
proximos. Inimici autem sunt proximi. Cum ergo nullus sibi velit
insidias vel fraudes parari, videtur quod nullus ex insidiis debeat
gerere bella.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro quaest., cum iustum
bellum suscipitur, utrum aperte pugnet aliquis an ex insidiis, nihil
ad iustitiam interest. Et hoc probat auctoritate domini, qui mandavit
Iosue ut insidias poneret habitatoribus civitatis hai, ut habetur
Ios. VIII.
Respondeo dicendum quod insidiae ordinantur ad fallendum hostes.
Dupliciter autem aliquis potest falli ex facto vel dicto alterius uno
modo, ex eo quod ei dicitur falsum, vel non servatur promissum. Et
istud semper est illicitum. Et hoc modo nullus debet hostes fallere,
sunt enim quaedam iura bellorum et foedera etiam inter ipsos hostes
servanda, ut Ambrosius dicit, in libro de officiis. Alio modo
potest aliquis falli ex dicto vel facto nostro, quia ei propositum aut
intellectum non aperimus. Hoc autem semper facere non tenemur, quia
etiam in doctrina sacra multa sunt occultanda, maxime infidelibus, ne
irrideant, secundum illud Matth. VII, nolite sanctum dare
canibus. Unde multo magis ea quae ad impugnandum inimicos paramus sunt
eis occultanda. Unde inter cetera documenta rei militaris hoc
praecipue ponitur de occultandis consiliis ne ad hostes perveniant; ut
patet in libro stratagematum Frontini. Et talis occultatio pertinet
ad rationem insidiarum quibus licitum est uti in bellis iustis. Nec
proprie huiusmodi insidiae vocantur fraudes; nec iustitiae repugnant;
nec ordinatae voluntati, esset enim inordinata voluntas si aliquis
vellet nihil sibi ab aliis occultari.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|