|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in diebus festis non
liceat bellare. Festa enim sunt ordinata ad vacandum divinis, unde
intelliguntur per observationem sabbati, quae praecipitur Exod.
XX; sabbatum enim interpretatur requies. Sed bella maximam
inquietudinem habent. Ergo nullo modo est in diebus festis pugnandum.
2. Praeterea, Isaiae LVIII reprehenduntur quidam quod in
diebus ieiunii repetunt debita et committunt lites, pugno
percutientes. Ergo multo magis in diebus festis illicitum est
bellare.
3. Praeterea, nihil est inordinate agendum ad vitandum incommodum
temporale. Sed bellare in die festo, hoc videtur esse secundum se
inordinatum. Ergo pro nulla necessitate temporalis incommodi vitandi
debet aliquis in die festo bellare.
Sed contra est quod I Machab. II dicitur, cogitaverunt
laudabiliter Iudaei, dicentes, omnis homo quicumque venerit ad nos in
bello in die sabbatorum, pugnemus adversus eum.
Respondeo dicendum quod observatio festorum non impedit ea quae
ordinantur ad hominis salutem etiam corporalem. Unde dominus arguit
Iudaeos, dicens, Ioan. VII, mihi indignamini quia totum hominem
salvum feci in sabbato? Et inde est quod medici licite possunt
medicari homines in die festo. Multo autem magis est conservanda salus
reipublicae, per quam impediuntur occisiones plurimorum et innumera
mala et temporalia et spiritualia, quam salus corporalis unius
hominis. Et ideo pro tuitione reipublicae fidelium licitum est iusta
bella exercere in diebus festis, si tamen hoc necessitas exposcat, hoc
enim esset tentare Deum, si quis, imminente tali necessitate, a
bello vellet abstinere. Sed necessitate cessante, non est licitum
bellare in diebus festis, propter rationes inductas.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|