|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod rixa non semper sit
peccatum. Rixa enim videtur esse contentio quaedam, dicit enim
Isidorus, in libro Etymol., quod rixosus est a rictu canino
dictus, semper enim ad contradicendum paratus est, et iurgio
delectatur, et provocat contendentem. Sed contentio non semper est
peccatum. Ergo neque rixa.
2. Praeterea, Gen. XXVI dicitur quod servi Isaac foderunt
alium puteum, et pro illo quoque rixati sunt. Sed non est credendum
quod familia Isaac rixaretur publice, eo non contradicente, si hoc
esset peccatum. Ergo rixa non est peccatum.
3. Praeterea, rixa videtur esse quoddam particulare bellum. Sed
bellum non semper est peccatum. Ergo rixa non semper est peccatum.
Sed contra est quod ad Gal. V rixae ponuntur inter opera carnis,
quae qui agunt regnum Dei non consequuntur. Ergo rixae non solum sunt
peccata, sed etiam sunt peccata mortalia.
Respondeo dicendum quod sicut contentio importat quandam
contradictionem verborum, ita etiam rixa importat quandam
contradictionem in factis, unde super illud Gal. V dicit Glossa
quod rixae sunt quando ex ira invicem se percutiunt. Et ideo rixa
videtur esse quoddam privatum bellum, quod inter privatas personas
agitur non ex aliqua publica auctoritate, sed magis ex inordinata
voluntate. Et ideo rixa semper importat peccatum. Et in eo quidem
qui alterum invadit iniuste est peccatum mortale, inferre enim
nocumentum proximo etiam opere manuali non est absque mortali peccato.
In eo autem qui se defendit potest esse sine peccato, et quandoque cum
peccato veniali, et quandoque etiam cum mortali, secundum diversum
motum animi eius, et diversum modum se defendendi. Nam si solo animo
repellendi iniuriam illatam, et cum debita moderatione se defendat,
non est peccatum, nec proprie potest dici rixa ex parte eius. Si vero
cum animo vindictae vel odii, vel cum excessu debitae moderationis se
defendat, semper est peccatum, sed veniale quidem quando aliquis levis
motus odii vel vindictae se immiscet, vel cum non multum excedat
moderatam defensionem; mortale autem quando obfirmato animo in
impugnantem insurgit ad eum occidendum vel graviter laedendum.
Ad primum ergo dicendum quod rixa non simpliciter nominat
contentionem, sed tria in praemissis verbis Isidori ponuntur quae
inordinationem rixae declarant. Primo quidem, promptitudinem animi ad
contendendum, quod significat cum dicit, semper ad contradicendum
paratus, scilicet sive alius bene aut male dicat aut faciat.
Secundo, quia in ipsa contradictione delectatur, unde sequitur, et
in iurgio delectatur. Tertio, quia ipse alios provocat ad
contradictiones, unde sequitur, et provocat contendentem.
Ad secundum dicendum quod ibi non intelligitur quod servi Isaac sint
rixati, sed quod incolae terrae rixati sunt contra eos. Unde illi
peccaverunt, non autem servi Isaac, qui calumniam patiebantur.
Ad tertium dicendum quod ad hoc quod iustum sit bellum, requiritur
quod fiat auctoritate publicae potestatis, sicut supra dictum est.
Rixa autem fit ex privato affectu irae vel odii. Si enim minister
principis aut iudicis publica potestate aliquos invadat qui se
defendant, non dicuntur ipsi rixari, sed illi qui publicae potestati
resistunt. Et sic illi qui invadunt non rixantur neque peccant, sed
illi qui se inordinate defendunt.
|
|