|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod rixa non sit filia
irae. Dicitur enim Iac. IV, unde bella et lites in vobis? Nonne
ex concupiscentiis quae militant in membris vestris? Sed ira non
pertinet ad concupiscibilem. Ergo rixa non est filia irae, sed magis
concupiscentiae.
2. Praeterea, Prov. XXVIII dicitur, qui se iactat et
dilatat iurgia concitat. Sed idem videtur esse rixa quod iurgium.
Ergo videtur quod rixa sit filia superbiae vel inanis gloriae, ad quam
pertinet se iactare et dilatare.
3. Praeterea, Prov. XVIII dicitur, labia stulti immiscent se
rixis. Sed stultitia differt ab ira, non enim opponitur
mansuetudini, sed magis sapientiae vel prudentiae. Ergo rixa non est
filia irae.
4. Praeterea, Prov. X dicitur, odium suscitat rixas. Sed odium
oritur ex invidia; ut Gregorius dicit, XXXI Moral. Ergo rixa
non est filia irae, sed invidiae.
5. Praeterea, Prov. XVII dicitur, qui meditatur discordias
seminat rixas. Sed discordia est filia inanis gloriae, ut supra
dictum est. Ergo et rixa.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXI Moral., quod ex ira
oritur rixa. Et Prov. XV et XXIX dicitur, vir iracundus
provocat rixas.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, rixa importat quandam
contradictionem usque ad facta pervenientem, dum unus alterum laedere
molitur. Dupliciter autem unus alium laedere intendit. Uno modo,
quasi intendens absolute malum ipsius. Et talis laesio pertinet ad
odium, cuius intentio est ad laedendum inimicum vel in manifesto vel in
occulto. Alio modo aliquis intendit alium laedere eo sciente et
repugnante, quod importatur nomine rixae. Et hoc proprie pertinet ad
iram, quae est appetitus vindictae, non enim sufficit irato quod
latenter noceat ei contra quem irascitur, sed vult quod ipse sentiat,
et quod contra voluntatem suam aliquid patiatur in vindictam eius quod
fecit, ut patet per ea quae supra dicta sunt de passione irae. Et
ideo rixa proprie oritur ex ira.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, omnes passiones
irascibilis ex passionibus concupiscibilis oriuntur. Et secundum hoc,
illud quod proxime oritur ex ira, oritur etiam ex concupiscentia sicut
ex prima radice.
Ad secundum dicendum quod iactatio et dilatatio sui, quae fit per
superbiam vel inanem gloriam, non directe concitat iurgium aut rixam,
sed occasionaliter, inquantum scilicet ex hoc concitatur ira, dum
aliquis sibi ad iniuriam reputat quod alter ei se praeferat; et sic ex
ira sequuntur iurgia et rixae.
Ad tertium dicendum quod ira, sicut supra dictum est, impedit
iudicium rationis, unde habet similitudinem cum stultitia. Et ex hoc
sequitur quod habeant communem effectum, ex defectu enim rationis
contingit quod aliquis inordinate alium laedere molitur.
Ad quartum dicendum quod rixa, etsi quandoque ex odio oriatur, non
tamen est proprius effectus odii. Quia praeter intentionem odientis
est quod rixose et manifeste inimicum laedat, quandoque enim etiam
occulte laedere quaerit; sed quando videt se praevalere cum rixa et
iurgio laesionem intendit. Sed rixose aliquem laedere est proprius
effectus irae, ratione iam dicta.
Ad quintum dicendum quod ex rixis sequitur odium et discordia in
cordibus rixantium. Et ideo ille qui meditatur, idest qui intendit
inter aliquos seminare discordias, procurat quod ad invicem rixantur,
sicut quodlibet peccatum potest imperare actum alterius peccati,
ordinando illum in suum finem. Sed ex hoc non sequitur quod rixa sit
filia inanis gloriae proprie et directe.
|
|