|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod seditio non sit speciale
peccatum ab aliis distinctum. Quia ut Isidorus dicit, in libro
Etymol., seditiosus est qui dissensionem animorum facit et discordias
gignit. Sed ex hoc quod aliquis aliquod peccatum procurat, non peccat
alio peccati genere nisi illo quod procurat. Ergo videtur quod seditio
non sit speciale peccatum a discordia distinctum.
2. Praeterea, seditio divisionem quandam importat. Sed nomen etiam
schismatis sumitur a scissura, ut supra dictum est. Ergo peccatum
seditionis non videtur esse distinctum a peccato schismatis.
3. Praeterea, omne peccatum speciale ab aliis distinctum vel est
vitium capitale, aut ex aliquo vitio capitali oritur. Sed seditio
neque computatur inter vitia capitalia, neque inter vitia quae ex
capitalibus oriuntur, ut patet in XXXI Moral., ubi utraque vitia
numerantur. Ergo seditio non est speciale peccatum ab aliis
distinctum.
Sed contra est quod II ad Cor. XII seditiones ab aliis peccatis
distinguuntur.
Respondeo dicendum quod seditio est quoddam peccatum speciale, quod
quantum ad aliquid convenit cum bello et rixa, quantum autem ad aliquid
differt ab eis. Convenit quidem cum eis in hoc quod importat quandam
contradictionem. Differt autem ab eis in duobus. Primo quidem, quia
bellum et rixa important mutuam impugnationem in actu, sed seditio
potest dici sive fiat huiusmodi impugnatio in actu, sive sit
praeparatio ad talem impugnationem. Unde Glossa II ad Cor. XII
dicit quod seditiones sunt tumultus ad pugnam, cum scilicet aliqui se
praeparant et intendunt pugnare. Secundo differunt, quia bellum
proprie est contra extraneos et hostes, quasi multitudinis ad
multitudinem; rixa autem est unius ad unum, vel paucorum ad paucos;
seditio autem proprie est inter partes unius multitudinis inter se
dissentientes, puta cum una pars civitatis excitatur in tumultum contra
aliam. Et ideo seditio, quia habet speciale bonum cui opponitur,
scilicet unitatem et pacem multitudinis, ideo est speciale peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod seditiosus dicitur qui seditionem
excitat. Et quia seditio quandam discordiam importat, ideo seditiosus
est qui discordiam facit non quamcumque, sed inter partes alicuius
multitudinis. Peccatum autem seditionis non solum est in eo qui
discordiam seminat, sed etiam in eis qui inordinate ab invicem
dissentiunt.
Ad secundum dicendum quod seditio differt a schismate in duobus.
Primo quidem, quia schisma opponitur spirituali unitati multitudinis,
scilicet unitati ecclesiasticae, seditio autem opponitur temporali vel
saeculari multitudinis unitati, puta civitatis vel regni. Secundo,
quia schisma non importat aliquam praeparationem ad pugnam corporalem,
sed solum importat dissensionem spiritualem, seditio autem importat
praeparationem ad pugnam corporalem.
Ad tertium dicendum quod seditio, sicut et schisma, sub discordia
continetur. Utrumque enim est discordia quaedam, non unius ad unum,
sed partium multitudinis ad invicem.
|
|