|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod seditio non semper sit
peccatum mortale. Seditio enim importat tumultum ad pugnam; ut patet
per Glossam supra inductam. Sed pugna non semper est peccatum
mortale, sed quandoque est iusta et licita, ut supra habitum est.
Ergo multo magis seditio potest esse sine peccato mortali.
2. Praeterea, seditio est discordia quaedam, ut dictum est. Sed
discordia potest esse sine peccato mortali, et quandoque etiam sine
omni peccato. Ergo etiam seditio.
3. Praeterea, laudantur qui multitudinem a potestate tyrannica
liberant. Sed hoc non de facili potest fieri sine aliqua dissensione
multitudinis, dum una pars multitudinis nititur retinere tyrannum,
alia vero nititur eum abiicere. Ergo seditio potest fieri sine
peccato.
Sed contra est quod apostolus, II ad Cor. XII, prohibet
seditiones inter alia quae sunt peccata mortalia. Ergo seditio est
peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, seditio opponitur unitati
multitudinis, idest populi, civitatis vel regni. Dicit autem
Augustinus, II de Civ. Dei, quod populum determinant sapientes
non omnem coetum multitudinis, sed coetum iuris consensu et utilitatis
communione sociatum. Unde manifestum est unitatem cui opponitur
seditio esse unitatem iuris et communis utilitatis. Manifestum est
ergo quod seditio opponitur et iustitiae et communi bono. Et ideo ex
suo genere est peccatum mortale, et tanto gravius quanto bonum
commune, quod impugnatur per seditionem, est maius quam bonum
privatum, quod impugnatur per rixam. Peccatum autem seditionis primo
quidem et principaliter pertinet ad eos qui seditionem procurant, qui
gravissime peccant. Secundo autem, ad eos qui eos sequuntur,
perturbantes bonum commune. Illi vero qui bonum commune defendunt,
eis resistentes, non sunt dicendi seditiosi, sicut nec illi qui se
defendunt dicuntur rixosi, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod pugna quae est licita fit pro communi
utilitate, sicut supra dictum est. Sed seditio fit contra commune
bonum multitudinis. Unde semper est peccatum mortale.
Ad secundum dicendum quod discordia ab eo quod non est manifeste bonum
potest esse sine peccato. Sed discordia ab eo quod est manifeste bonum
non potest esse sine peccato. Et talis discordia est seditio, quae
opponitur utilitati multitudinis, quae est manifeste bonum.
Ad tertium dicendum quod regimen tyrannicum non est iustum, quia non
ordinatur ad bonum commune, sed ad bonum privatum regentis, ut patet
per philosophum, in III Polit. et in VIII Ethic. Et ideo
perturbatio huius regiminis non habet rationem seditionis, nisi forte
quando sic inordinate perturbatur tyranni regimen quod multitudo
subiecta maius detrimentum patitur ex perturbatione consequenti quam ex
tyranni regimine. Magis autem tyrannus seditiosus est, qui in populo
sibi subiecto discordias et seditiones nutrit, ut tutius dominari
possit. Hoc enim tyrannicum est, cum sit ordinatum ad bonum proprium
praesidentis cum multitudinis nocumento.
|
|