|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod scandalum inconvenienter
definiatur esse dictum vel factum minus rectum praebens occasionem
ruinae. Scandalum enim peccatum est, ut post dicetur. Sed secundum
Augustinum, XXII contra Faust., peccatum est dictum vel factum
vel concupitum contra legem Dei. Ergo praedicta definitio est
insufficiens, quia praetermittitur cogitatum sive concupitum.
2. Praeterea, cum inter actus virtuosos vel rectos unus sit
virtuosior vel rectior altero, illud solum videtur non esse minus
rectum quod est rectissimum. Si igitur scandalum sit dictum vel factum
minus rectum, sequetur quod omnis actus virtuosus praeter optimum sit
scandalum.
3. Praeterea, occasio nominat causam per accidens. Sed id quod est
per accidens non debet poni in definitione, quia non dat speciem.
Ergo inconvenienter in definitione scandali ponitur occasio.
4. Praeterea, ex quolibet facto alterius potest aliquis sumere
occasionem ruinae, quia causae per accidens sunt indeterminatae. Si
igitur scandalum est quod praebet alteri occasionem ruinae, quodlibet
factum vel dictum poterit esse scandalum. Quod videtur inconveniens.
5. Praeterea, occasio ruinae datur proximo quando offenditur aut
infirmatur. Sed scandalum dividitur contra offensionem et
infirmitatem, dicit enim apostolus, ad Rom. XIV, bonum est non
manducare carnem et non bibere vinum, neque in quo frater tuus
offenditur aut scandalizatur aut infirmatur. Ergo praedicta definitio
scandali non est conveniens.
Sed contra est quod Hieronymus, exponens illud quod habetur Matth.
XV, scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, etc., dicit, quando
legimus, quicumque scandalizaverit, hoc intelligimus, qui dicto vel
facto occasionem ruinae dederit.
Respondeo dicendum quod, sicut Hieronymus ibidem dicit, quod Graece
scandalon dicitur, nos offensionem vel ruinam et impactionem pedis
possumus dicere. Contingit enim quod quandoque aliquis obex ponitur
alicui in via corporali, cui impingens disponitur ad ruinam, et talis
obex dicitur scandalum. Et similiter in processu viae spiritualis
contingit aliquem disponi ad ruinam spiritualem per dictum vel factum
alterius, inquantum scilicet aliquis sua admonitione vel inductione aut
exemplo alterum trahit ad peccandum. Et hoc proprie dicitur
scandalum. Nihil autem secundum propriam rationem disponit ad
spiritualem ruinam nisi quod habet aliquem defectum rectitudinis, quia
id quod est perfecte rectum magis munit hominem contra casum quam ad
ruinam inducat. Et ideo convenienter dicitur quod dictum vel factum
minus rectum praebens occasionem ruinae sit scandalum.
Ad primum ergo dicendum quod cogitatio vel concupiscentia mali latet in
corde, unde non proponitur alteri ut obex disponens ad ruinam. Et
propter hoc non potest habere scandali rationem.
Ad secundum dicendum quod minus rectum hic non dicitur quod ab aliquo
alio superatur in rectitudine, sed quod habet aliquem rectitudinis
defectum, vel quia est secundum se malum, sicut peccata; vel quia
habet speciem mali, sicut cum aliquis recumbit in idolio. Quamvis
enim hoc secundum se non sit peccatum, si aliquis hoc non corrupta
intentione faciat; tamen quia habet quandam speciem vel similitudinem
venerationis idoli, potest alteri praebere occasionem ruinae. Et ideo
apostolus monet, I ad Thess. V, ab omni specie mala abstinete
vos. Et ideo convenienter dicitur minus rectum, ut comprehendantur
tam illa quae sunt secundum se peccata, quam illa quae habent speciem
mali.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra habitum est, nihil potest esse
homini sufficiens causa peccati, quod est spiritualis ruina, nisi
propria voluntas. Et ideo dicta vel facta alterius hominis possunt
esse solum causa imperfecta, aliqualiter inducens ad ruinam. Et
propter hoc non dicitur, dans causam ruinae, sed, dans occasionem,
quod significat causam imperfectam, et non semper causam per accidens.
Et tamen nihil prohibet in quibusdam definitionibus poni id quod est
per accidens, quia id quod est secundum accidens uni potest per se
alteri convenire, sicut in definitione fortunae ponitur causa per
accidens, in II Physic.
Ad quartum dicendum quod dictum vel factum alterius potest esse alteri
causa peccandi dupliciter, uno modo, per se; alio modo, per
accidens. Per se quidem, quando aliquis suo malo verbo vel facto
intendit alium ad peccandum inducere; vel, etiam si ipse hoc non
intendat, ipsum factum est tale quod de sui ratione habet ut sit
inductivum ad peccandum, puta quod aliquis publice facit peccatum vel
quod habet similitudinem peccati. Et tunc ille qui huiusmodi actum
facit proprie dat occasionem ruinae, unde vocatur scandalum activum.
Per accidens autem aliquod verbum vel factum unius est alteri causa
peccandi, quando etiam praeter intentionem operantis, et praeter
conditionem operis, aliquis male dispositus ex huiusmodi opere
inducitur ad peccandum, puta cum aliquis invidet bonis aliorum. Et
tunc ille qui facit huiusmodi actum rectum non dat occasionem, quantum
in se est, sed alius sumit occasionem, secundum illud ad Rom.
VII, occasione autem accepta, et cetera. Et ideo hoc est
scandalum passivum sine activo, quia ille qui recte agit, quantum est
de se, non dat occasionem ruinae quam alter patitur. Quandoque ergo
contingit quod et sit simul scandalum activum in uno et passivum in
altero, puta cum ad inductionem unius alius peccat. Quandoque vero
est scandalum activum sine passivo, puta cum aliquis inducit verbo vel
facto alium ad peccandum, et ille non consentit. Quandoque vero est
scandalum passivum sine activo, sicut iam dictum est.
Ad quintum dicendum quod infirmitas nominat promptitudinem ad
scandalum; offensio autem nominat indignationem alicuius contra eum qui
peccat, quae potest esse quandoque sine ruina; scandalum autem
importat ipsam impactionem ad ruinam.
|
|