|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod scandalum non sit
peccatum. Peccata enim non eveniunt ex necessitate, quia omne
peccatum est voluntarium, ut supra habitum est. Sed Matth.
XVIII dicitur, necesse est ut veniant scandala. Ergo scandalum
non est peccatum.
2. Praeterea, nullum peccatum procedit ex pietatis affectu, quia
non potest arbor bona fructus malos facere, ut dicitur Matth.
VII. Sed aliquod scandalum est ex pietatis affectu, dicit enim
dominus Petro, Matth. XVI, scandalum mihi es; ubi dicit
Hieronymus quod error apostoli, de pietatis affectu veniens, nunquam
incentivum videtur esse Diaboli. Ergo non omne scandalum est
peccatum.
3. Praeterea, scandalum impactionem quandam importat. Sed non
quicumque impingit, cadit. Ergo scandalum potest esse sine peccato,
quod est spiritualis casus.
Sed contra est quod scandalum est dictum vel factum minus rectum. Ex
hoc autem habet aliquid rationem peccati quod a rectitudine deficit.
Ergo scandalum semper est cum peccato.
Respondeo dicendum quod, sicut iam supra dictum est, duplex est
scandalum, scilicet passivum, in eo qui scandalizatur; et activum,
in eo qui scandalizat, dans occasionem ruinae. Scandalum igitur
passivum semper est peccatum in eo qui scandalizatur, non enim
scandalizatur nisi inquantum aliqualiter ruit spirituali ruina, quae
est peccatum. Potest tamen esse scandalum passivum sine peccato eius
ex cuius facto aliquis scandalizatur, sicut cum aliquis scandalizatur
de his quae alius bene facit. Similiter etiam scandalum activum semper
est peccatum in eo qui scandalizat. Quia vel ipsum opus quod facit est
peccatum, vel etiam, si habeat speciem peccati, dimittendum est
semper propter proximi caritatem, ex qua unusquisque conatur saluti
proximi providere; et sic qui non dimittit contra caritatem agit.
Potest tamen esse scandalum activum sine peccato alterius qui
scandalizatur, sicut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dicitur, necesse est ut veniant
scandala, non est intelligendum de necessitate absoluta, sed de
necessitate conditionali, qua scilicet necesse est praescita vel
praenuntiata a Deo evenire, si tamen coniunctim accipiatur, ut in
primo libro dictum est. Vel necesse est evenire scandala necessitate
finis, quia utilia sunt ad hoc quod qui probati sunt manifesti fiant.
Vel necesse est evenire scandala secundum conditionem hominum, qui
sibi a peccatis non cavent. Sicut si aliquis medicus, videns aliquos
indebita diaeta utentes, dicat, necesse est tales infirmari, quod
intelligendum est sub hac conditione, si diaetam non mutent. Et
similiter necesse est evenire scandala si homines conversationem malam
non mutent.
Ad secundum dicendum quod scandalum ibi large ponitur pro quolibet
impedimento. Volebat enim Petrus Christi passionem impedire, quodam
pietatis affectu ad Christum.
Ad tertium dicendum quod nullus impingit spiritualiter nisi retardetur
aliqualiter a processu in via Dei, quod fit saltem per peccatum
veniale.
|
|