|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod scandalum non sit
speciale peccatum. Scandalum enim est dictum vel factum minus rectum.
Sed omne peccatum est huiusmodi. Ergo omne peccatum est scandalum.
Non ergo scandalum est speciale peccatum.
2. Praeterea, omne speciale peccatum, sive omnis specialis
iniustitia, invenitur separatim ab aliis; ut dicitur in V Ethic.
Sed scandalum non invenitur separatim ab aliis peccatis. Ergo
scandalum non est speciale peccatum.
3. Praeterea, omne speciale peccatum constituitur secundum aliquid
quod dat speciem morali actui. Sed ratio scandali constituitur per hoc
quod coram aliis peccatur. In manifesto autem peccare, etsi sit
circumstantia aggravans, non videtur constituere peccati speciem.
Ergo scandalum non est speciale peccatum.
Sed contra, speciali virtuti speciale peccatum opponitur. Sed
scandalum opponitur speciali virtuti, scilicet caritati, dicitur enim
Rom. XIV, si propter cibum frater tuus contristatur, iam non
secundum caritatem ambulas. Ergo scandalum est speciale peccatum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est
scandalum, activum scilicet, et passivum. Passivum quidem scandalum
non potest esse speciale peccatum, quia ex dicto vel facto alterius
aliquem ruere contingit secundum quodcumque genus peccati; nec hoc
ipsum quod est occasionem peccandi sumere ex dicto vel facto alterius
specialem rationem peccati constituit, quia non importat specialem
deformitatem speciali virtuti oppositam. Scandalum autem activum
potest accipi dupliciter, per se scilicet, et per accidens. Per
accidens quidem, quando est praeter intentionem agentis, ut puta cum
aliquis suo facto vel verbo inordinato non intendit alteri dare
occasionem ruinae, sed solum suae satisfacere voluntati. Et sic etiam
scandalum activum non est peccatum speciale, quia quod est per accidens
non constituit speciem. Per se autem est activum scandalum quando
aliquis suo inordinato dicto vel facto intendit alium trahere ad
peccatum. Et sic ex intentione specialis finis sortitur rationem
specialis peccati, finis enim dat speciem in moralibus, ut supra
dictum est. Unde sicut furtum est speciale peccatum, aut homicidium,
propter speciale nocumentum proximi quod intenditur; ita etiam
scandalum est speciale peccatum, propter hoc quod intenditur speciale
proximi nocumentum. Et opponitur directe correctioni fraternae, in
qua attenditur specialis nocumenti remotio.
Ad primum ergo dicendum quod omne peccatum potest materialiter se
habere ad scandalum activum. Sed formalem rationem specialis peccati
potest habere ex intentione finis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod scandalum activum potest inveniri separatim
ab aliis peccatis, ut puta cum aliquis proximum scandalizat facto quod
de se non est peccatum, sed habet speciem mali.
Ad tertium dicendum quod scandalum non habet rationem specialis peccati
ex praedicta circumstantia, sed ex intentione finis, ut dictum est.
|
|